Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4438. 1639 december 24. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime atque illustrissime domine, Cum missus a regeGa naar voetnoot8 D. ChavigniacusGa naar voetnoot9 nuntiumGa naar voetnoot10 accessit - factum id autem non domi ipsius nuntii ob disputationes quasdam de honoris mutui signis, sed in monasterio franciscanorum - eique significavit regem abstenturum ipsius conspectu neque enim passurum, ut legatus Romae suusGa naar voetnoot11 aut pontificemGa naar voetnoot12 aut Barbarinum cardinalemGa naar voetnoot13 accederet, donec satisfactum regi esset de proscriptione facta adversus domesticum legatiGa naar voetnoot14, quam secuta esset caedes cum maximo etiam animae ejus, qui occisus esset, periculo. Multi tunc sermones inter eos habiti acres dicente nuntio scire se id agi, ut pontificis potestas per Galliam minueretur, etiam quoad spiritualia, plane quasi etiam in temporalia jus aliquod haberet pontifex, ut Romani somniant; susurrari de synodo Galliae nationali; ea si habeatur, plures | |
pro pontifice futuros. Nihil in hoc negotio publicum verti, sed iratum cardinalemGa naar voetnoot1 quod bulla ad eum Roma non veniret de generalatu cisterciensis ordinis, qui institutorem habet Bernhardum ClaraevallensemGa naar voetnoot2. Haec diluit Chavigniacus dicens haec, quae nunc agerentur, ad jus gentium, non ad ecclesiae res pertinere. Generalatum vero illum non captanti cardinali delatum consensu magno totius sodalitatis. Habere quod queratur Gallia de eo, quod pontifex tam diu differat creare cardinales, cum eos fieri intersit et ecclesiae universalis et Gallicae, ut sint, qui Gallorum desideria promoveant, qui curent, ut, si quid tale evenerit, bonus legatur pontifex. Discessum est non obscuris animorum offensionibus. Ex eo non cessavere, qui hic sunt, episcopi remedia his malis quaerere, sed partiti inter se ut locis ita consiliis, qui pontifici student apud cardinalem RupifocaldiumGa naar voetnoot3, qui vero regi apud Bituricensem archiepiscopumGa naar voetnoot4, omnium antistitum vetustissimum. Sed horum etiam, quosdam a nuntio tentatos labascere intelligo. Puto hunc futurum exitum, ut cardinalis quae vult Romae obtineat, forte et legationem perpetuam; nam et archiepiscopatum sibi destinat Remensem primatis gaudentem titulo, quem qui nunc tenet GuisiusGa naar voetnoot5 de matrimonio cogitat. De Palatini electorisGa naar voetnoot6 negotio, postquam regem cum WindenbankioGa naar voetnoot7 convenit comes LicestriusGa naar voetnoot8, Windebankius autem cardinalem, cum regis BritanniaeGa naar voetnoot9 ad utrumque literis, deliberatur adhuc, nequedum idem Windebankius ad electorem admissus est. Interim dilabuntur de exercitu Vinariensi multi admodum; et contra LongavillanumGa naar voetnoot10 coëuntibus Belgis, Lotharingicis, Bavaricis, forte et caesarianis non satis video, quomodo defendi possint quae in Palatinatu cis Rhenum facile capta fuere. Pontem apud Maguntiacum habet GleniusGa naar voetnoot11. Constantiam autem importata est vis magna machinarum. Insula Rheni, quae Turris Murium dicitur, jam ab hostibus tenetur. An indutiae sint ad Salzam et in Italia, mihi non liquet. Multi ita credunt, quia neutrubi quicquam agitur et in hiberna reductus est qui trans Alpes agit tam Gallorumque quam Hispanorum miles. Illud mihi constat monachos duos dissimulato habitu a cardinali Riceliaco in Hispaniam missos acturos clam cum OlivarioGa naar voetnoot12. HarcurtiusGa naar voetnoot13 ex Italia huc venit. TurcaGa naar voetnoot14 Ragusiam misit vim ingentem commeatus et belli rerum. Inde metus | |
in Italia, ne in Calabriam satis apertam, moveatur bellum. Quod si fiat, vix ausit Romae consistere pontifex, HispanusGa naar voetnoot1 autem suis rebus timens properaturus sit ad pacem, qualemcunque habere possit. Gaudent Angli indictum a rege suo Angliae parlamentum in mensem Aprilem archiepiscopoGa naar voetnoot2 maxime annitente, qui censuram non timet, innocens vitae et suo contentus. Sperant inde multis malis remedia, etiam Scotorum motibus, qui consensu Angliae conspecto redituri ad sanitatem putantur. Deus, excellentissime et illustrissime domine, res regni tuaeque Sublimitatis prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Decembris anni 1639.
Longavillanum in periculo esse intelligimus, Glenium ad Bingam recipiendam ivisse. Mosellae ripam teneri a BeckioGa naar voetnoot3 et LamboioGa naar voetnoot4. ErlachiusGa naar voetnoot5 mutata possidendi causa regis Galliae vicarium generalem se vocat nulla Germaniae mentione. Disputant Helvetii, an Brisacum transmitti commeatus debeant. Normannia duos milliones offert regi, ut neglectae seditionis crimina redimat. Manet Hispani cum pontifice dissidium. Praefectus MelitesGa naar voetnoot6 omnes equites vocat ad arma, mittit ad pontificem et principes alios auxilio rogatum. Turca chausiumGa naar voetnoot7 misit Viennam excusatum pacis turbamenta, quae in Hungaria evenerant. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|