Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4432. 1639 december 17. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime atque illustrissime domine, Aditum ad regemGa naar voetnoot3 postulavit D. comes LicestriusGa naar voetnoot4, ut secum adducat WindebankiumGa naar voetnoot5 cum literis regis AngliaeGa naar voetnoot6. Ex aliis intelligo eas literas in hunc scriptas sensum principem electoremGa naar voetnoot7 a se missum ad Galliae regem. Si regi Galliae eum audire non placeat, sibi eum ut remittat. Deambulat interdum princeps elector. Quidam nobilisGa naar voetnoot8, qui apud eum in custodia fuerat, ob deteriorem valetudinem emissus; fratres, qui hic suntGa naar voetnoot9, permissi iterum principem alloqui. Quid futurum sit, brevi videbimus. Estque id magni momenti, cum haud dubie multum commoverit Germaniam hujus rei fama accedente simul et altera omnia Palatinatus loca Franckendalio excepto a duce LongavillanoGa naar voetnoot10 capi et in verba Galliarum adigi. Interim multum in Italia de indutiis agitur et ob pacis negotium exspectatur hic MazarinusGa naar voetnoot11. Nuntium enim, qui hic estGa naar voetnoot12, quia extra ordinem venerat et mandatum sibi negotium peregit, rex ultra pro nuntio agnoscere non vult idque per BerlisiumGa naar voetnoot13 ei significavit. Aderat eodem tempore publicus parlamenti apparitor, qui significaturus venerat nuntio parlamenti decretum, quo repetitur mos vetus, ut qui ad episcopatus nominati sunt curent de vita ac moribus suis inquisitionem fieri per vicinos episcopos, non per nuntium, quod ab aliquanto tempore inoleverat. Sed eum nuntius audire noluit. Ea constitutio longe optima an diu valitura sit an ut pleraque hic bona instituta cum tempore amissura vires, videbimus. Ceterum mos hic est Galliae, ubi aliquid Romae fit, quod ipsis displicet, sicut sane injuria illi facta est legati GalliciGa naar voetnoot14 domestico occisoGa naar voetnoot15, mutuo Romanis aegre facere ac minari, quod a viris ejus aulae peritis semper sit proditum plus ibi terrore quam blanditiis profici. | |
Longavillanus e Ringavia cum clade expulsus est; contra hostium equites nonnulli a Vinariensibus caesi in agro Treverico. Videntur et hi et Longavillani milites apud Metim inter Mosellam Mosamque hiberna capere. Exspectamus conventum Norembergensem, qui, ut credibile est, pariet querelas et varia consilia hominum, quae cupiunt, effecta dare non valentium. Cum duce LotharingicoGa naar voetnoot1 agitur quidem offerturque ei bonorum restitutio oppidis tribus in perpetuum urbibus praecipuis duabus ad pacis tempus penes regem mansuris. Sed non puto ita imprudentem futurum ducem, ut se ab imperatoreGa naar voetnoot2 et HispanoGa naar voetnoot3 abstrahi patiatur. Apud Helvetios magis magisque suspecta fit Gallorum tam valida vicinitas multumque improbantur ibi quae fecit ErlachiusGa naar voetnoot4. Dicitur rex ad Normanniam accessurus ad exstirpendas reliquias rusticorum, quas nudipedes vocant et puniendam Rothomagi senatorum, Cadomi magistratuum negligentiam, qui seditionum eis in oppidis initia dissimulando aluerunt. Pecuniae hic parantur tum ex contributione ecclesiasticorum nimis sane divitum tum augendo numerum eorum, qui munera publica funguntur. Qui Hassicas res hic agitGa naar voetnoot5 pecuniam praenumerari vult, ut in bellum redeat landgraviaGa naar voetnoot6. Sed Galli semel ab illis emuncti nolunt bis idem peccare. Vidi picta insignia eorum, a quibus cardinalis Riceliacus trahit originem, quae deducitur ad imperatores Germanos, Constantinopolitanos, reges Galliae, Angliae, Castellae, Portugalliae: ita facile avos inveniunt quibus favet fortuna. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae valetudinem, quam labefactatam nonnihil cum summo dolore intelligo, vigori suo restituat resque ejus tum publicas tum privatas secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 7/17 Decembris 1639. Susurri hic sunt de conjugio Casimiri principisGa naar voetnoot7 cum filia fratris regiiGa naar voetnoot8. Vinarienses ferme omnes dilabuntur abducti longe a suis neque amantes Gallici dominatus. Longavillanus receptum sibi quaerit contra se habens GleniumGa naar voetnoot9, BeckiumGa naar voetnoot10 et ducem Carolum cum bonis e Belgica auxiliis. Habere dux Carolus dicitur MD equites, pedites ter mille. CoolhasiusGa naar voetnoot11 huc venit. Refert Gallos omnes caesos aut diffugisse. Vix restare XXX equites, pedites CCC de cohortibus tribus. Cladem in Ringavia magnam fuisse. Captum dicit Creutzenacum a suis. Addit et Confluentem. Oppenhemum rursus desertum. Ipsis autem Vinariensibus per Gallos vi ereptam Kinzingam dicentes omnia illa regis esse. | |
Regina BohemiaeGa naar voetnoot1 ad OhmiumGa naar voetnoot2 Germanosque scripsit filium suumGa naar voetnoot3 in malo esse, quod ipsis bene voluerit. Ea res movet animos. LagrangiusGa naar voetnoot4 sperat fore, ut a rege mittatur Norimbergam. Nuntius pontificis dicit pontificiGa naar voetnoot5 non defuturas rationes, quibus injuriam vindicet tam in regno hoc quam extra hoc regnum. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|