Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4430. 1639 december 17. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Ego quoque multum id metuo, quod indicant literae Excellentiae vestrae scriptae 5 DecembrisGa naar voetnoot2, ne alieniores fiant Germani non a Gallorum tantum, quos pridem non amant, sed et ab omnium cum Gallis cohaerentium societate, cum videant detineri eo in loco, ubi asservari solent aut bello capti aut rei majestatis electorem principemGa naar voetnoot3 eodemque tempore capi Gallicis armis Palatinatus oppida, ut quidem hic fama est, praeter Francckaenthalium omnia et in regis GalliaeGa naar voetnoot4 verba adigi. Aut multum fallor aut vix erit, ut ea oppida tutenturGa naar voetnoot5 Galli, cum et ipsorum pars maxima et Vinarienses fidi eorum comites ad Metim et Mosellae Mosaeque adsita recedant amissa Ringavia non levi cum sua clade, cujus solatium est, quod equites hostium nonnulli a Vinariensibus in agro Trevirorum caesi dicuntur. Princeps autem elector prodeambulat nonnunquam; fratres, qui hic suntGa naar voetnoot6, ad eum admissi sunt iterum et emissus e carcere quidam domesticorum ob deteriorem valetudinem. Verum haec non ita magni sunt momenti. Quid de re praecipua, id est, de libertate electoris, constiturus sit rex Galliae, brevi apparebit, ubi aditum, quem postulavit, ad regem acceperit D. comes LicestriusGa naar voetnoot7 simulque a | |
rege AngliaeGa naar voetnoot1 literas tradiderit WindebanckiusGa naar voetnoot2, quibus literis dicitur rex Angliae significare regi Galliae ad ipsum a se missum electorem, cui si aures suas praebere rex Galliae nolit, aequum esse a se missum ad se remitti. De LunenburgicoGa naar voetnoot3 eo minus miror, quae Excellentia vestra nuntiat, quod decesseritGa naar voetnoot4 ab eo metus PiccolominaeiGa naar voetnoot5, qui magis eum quam nostri amor aut in causam favor ad tempus blandiri nobis fecerat. Qui autem temporum sunt homines, laeti sunt, si aliquid rerum mutetur, quod suae mutationi obtendant. De Norimbergensi conventu eadem hic audimus. Sed quid ille parere poterit, praeter invalidos questus et vota pro pace? Principis MauritiiGa naar voetnoot6 consilium laudo plurimum. PaulliusGa naar voetnoot7 etiamnunc est apud D. comitem Licestrium, qui nunc valet recte. Quae de Anglia Scotiaque nuntiantur vehementer nos utrique regno bene volentes sollicitos habent, ne redardescat ibi bellum. Quodsi qua arte sopiri illi ignes possent - sperare autem id nos jubet comes Licestrius -, putem externa arma collatura nonnihil ad domesticam quietem. Haud dubie gravis est per se deliberatio multaque alia a se suspensa habet, debeantne regni Suedici rectoresGa naar voetnoot8 pati exire tempus foederis cum Gallia an id ipsum producere. Batavorum ab antiquo id ingenium est, ut successibus elati altum spirent, siquid sequius ceciderit subito residant. Habent controversias satis graves cum multis regibus ad res ipsorum non leviter pertinentes, ut opus non fuerit alias minus necessarias quaeri. Est in munere legatorum hoc vel difficillimum, quod in salutationibus et congressibus multa nascuntur ambigua, in quibus metuendum sit, ne aut regni, cujus res agunt, laedatur dignitas aut offensae subeantur saepe insanabiles. Ego quae servari antehac vidi ad D. SpiringiumGa naar voetnoot9 perscripsiGa naar voetnoot10. Illud addam in literis ad regem Galliae reginae nostraeGa naar voetnoot11 nomen initio literarum poni; subscribi autem literas a regni rectoribus. Excellentiam vestram fessam senectute, laboribus, interdum et morbis cogitare interdum de otio non miror. Laudo autem, quod suis desideriis publicas utilitates praefert, Deumque precor, ut vires ad id ipsum det animo ac corpori. ErlachiusGa naar voetnoot12 quae egit, apud populares ipsius non probantur metuentibus adeo appropinquantem sibi potentiam etiam illis, qui Gallicis foederibus illigati sunt. In Italia multi de induciis sermones. Rustica factio, quae nudipedum dicitur, regiis armis multum infracta est mittunturque in Normanniam quaesitores ad puniendos senatores Rotomagi, Cadomi autem magistratus, qui in opprimendis initiis seditionum suis in urbibus | |
aequo tardiores fuisse creduntur. Tamen non levis illis in partibus secuta est tributorum imminutio, quam spes est sarciri posse ex collatione ecclesiae hominum et ex aucto publicorum munerum numero. Pontificis nuntioGa naar voetnoot1 qui hic est, quandoquidem extra ordinem missus peregit ob quae missus fuerat, significavit rex per admissionalem BerlisiumGa naar voetnoot2 se eum pro nuntio non ultra habere. AderatGa naar voetnoot3 et apparitor parlamenti significaturus eidem nuntio decretum, quo cavetur, ne posthac apud nuntios, quod pridem inoleveratGa naar voetnoot4, sed apud finitimos episcopos, ex more veteri, vitae morumque testimonia fieri curent qui a rege ad episcopatus nominantur. Sic solent Galli, ubi Romae non ut volunt habentur, minari vicissim. Posset haec quidem via esse ad accidendam hic pontificis potentiam, sed plerunque, ubi privata recte posita sunt, negliguntur publica. Creditur autem cardinalisGa naar voetnoot5 perterrere pontificem, ut perpetuus hic Sedis Romanae legatus ab ipso constituatur. Hodierni enim Quirites malis ac metu domiti multa concedunt, quae sponte concessuri non essent. Princeps ArausionensisGa naar voetnoot6 habet quod gaudeat: Στύλοι γὰρ οἴϰων παῖδές εἰσιν ἄῤῥενεςGa naar voetnoot7.
Et reges crescentem ejus potentiam non inviti aspiciunt. D. SomersdijckiusGa naar voetnoot8 in Anglia pro more receptus est. Neque ibi quicquam in Batavos durius cogitari arbitror nec sinunt tempora. Verum est regem Galliae illustrissimo comiti Licestrio ea dixisse pro Ruperto principeGa naar voetnoot9, quae ipse comes promissi vim habere sentit, ministri autem regii eadem ut comiter dicta, non ut fidem adstringentia accipi volunt. TurcamGa naar voetnoot10 certa jam cum Persis Venetisque pace non quieturum et ago arbitror. Sed paratus omnes ejus mare spectare videntur. Batavorum respublica D. HagaeGa naar voetnoot11 ejusque similium consiliis utatur velim. Scripsit regina BohemiaeGa naar voetnoot12 ad OhmiumGa naar voetnoot13 et Germanos, qui in exercitu sunt, filium suumGa naar voetnoot14 libertate mulctari, quod Germanicae libertati operam cum ipsis navare voluerit. Non id tantum commovit animos, sed et quod Kintzingam Galli Vinariensibus per vim eripuere dicentes omnia regis esse. Neque huic offensae leniendae aliud hicGa naar voetnoot15 adferunt quam bona verba et spem. Interim narrat CoolhasiusGa naar voetnoot16, qui ex clade Ringaviensis huc venit, Gallicum exercitum mire exhaustum | |
fugis, cum Vinariensibus simul pervenire ad VII millia, duci CaroloGa naar voetnoot1 ad Therbachum properanti esseGa naar voetnoot2 peditum tria millia, equites mille quingentos; aegre illis in locis subsistere posse LongavillanumGa naar voetnoot3, desertum Oppenhemium. Sed captum aitGa naar voetnoot4 Creutznatzum et idem putat de Confluente, non ego. Mittitur Norimbergam a rege GrangiusGa naar voetnoot5. Nuntius pontificius magna minatur dicitque habere pontificem, undo se vindicet, etiam in ipso hoc regno. Deus christiano nomini propitus sit vestramque Excellentiam cum domo tota bonisque omnibus servet. Excellentiae vestrae perpetua observantia addictissimus
| |
Lutetiae, 17 Decembris 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 14/24 Xbris. A.o 1639. |
|