Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4411. 1639 december 1. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Illustri domino Hugoni Grotio Gerardus Joannes Vossius S.P.D.
Illustris domine, Qui hasce literas defert, est Joannes-Christianus VolhartGa naar voetnoot2 Jenensis, filius Christiani Volhart, syndici Jenensis, nepos Joannis Volhart, electori Saxonico, redituum et sacrorum scriniorum secretarii. Mater ei Anna Schroeteriana, filia Ioannis Frederici SchroeteriGa naar voetnoot3, comitis Palatini caesarei, philosophiae, medicinae, et juris utriusque doctoris et apud Jenenses professoris publici, neptis vero Joannis SchroeteriGa naar voetnoot4, comitis Palatini caesarei, archiatri olim Maximiliani II imperatorisGa naar voetnoot5 posteaque ex Austria ab Joanne-Frederico IGa naar voetnoot6, electore Saxonico, vocati Jenam: qui et ab Ferdinando IGa naar voetnoot7 imperatore sibi et posteris nobilitatis insignia est consecutus scholaeque Jenensi academiae nomen ac privilegia est adeptus, primusque eius rector academiae ac perpetuus fuit. Soror germana hujus Annae Schroeterae, matertera juvenis, de quo sermo, nupta est Petro KirstenioGa naar voetnoot8 medicinae in Upsaliensi Suecorum academia professori, a quo et Arabicam esse Grammaticam in lucemGa naar voetnoot9 editam scire te arbitror. Ipse Joannes-Christianus Volhart scholae classicae spatia emensus praecipue scientiae naturali et medicinae operam dedit idque in academia Lipsiensi, Jenensi, Wittebergensi et Leydensi. Cum GalenoGa naar voetnoot10 autem junxit Chymiae studium, uti videre est e thesibus triplicis disputationis in academia Jenensi ab eo habitis. | |
Hic a principibus WimariensibusGa naar voetnoot1 literas acceperat ad ducem Bernardum P.M.Ga naar voetnoot2, cui commendabatur hoc fine, ut eo medico uteretur exercitus. Jamque in viam se dederat, cum intelligit de tristissimo decessu ducis. Nob. et amplissimus urbis hujus syndicus Guil. BoreliusGa naar voetnoot3 eum in legatione sua ad rempublicam Bremensem et serenissimum Daniae regemGa naar voetnoot4 comitem adsumpsit, partim ut medicum, partim ut secretarium, cujus praecipue opera in Germanicis latine reddendis uteretur. Circiter annus est, quod novi semperque se vita et moribus probavit et hac parte etiam apud me laudarunt qui in Germaniae eum academiis ac Leydensi etiam novere. Nunc is, de quo tam multa dixi, Gallias cogitat, quia rebus in dulcissima patria turbatis novercam ibi fortunam extimescit ignarus interea, quid futurum sit alibi terrarum. Sed scis, quod senes etiam esse debent, hoc aetatis beneficio semper esse juvenes, nimirum εὐελπίδας. Et illic igitur fortunam tentaturus literas accepit ab syndico Borelio ad illustrem legatum foederatae Belgicae Dominum de LierGa naar voetnoot5, et alteras a me ad te, excellentissime domine. Quaeso, si consilio vel auxilio juvare possis, ne desis. Scio in Germaniae hoc statu non omnia te magis in solo peregrino posse utcumque tam illustri sis loco constitutus quam minutum me hominem in tua ac quasi mea etiam patria inter tot notos. Sed confido: facies quod possis. Amstelodami A.o MDCXXXIX. Kal. Decembr. St. Greg. | |
Adres: Perillustri et incomparabili Hugoni Grotio, Reginae et regni Suecici ad christianissimum Regem legato ordinario Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 1 Dec. 1639 Vossius. En boven aan de brief: Rec. 28 Jan. |
|