Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4336. 1639 oktober 15. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime domine, Recte ad me pervenit Excellentiae vestrae epistola data 3 mensis hujusGa naar voetnoot4, cujus judicationibus per omnia assentio. Vidi quae regina SuediaeGa naar voetnoot5 ad testamenti executoresGa naar voetnoot6 scripsit prudenter et temperate. Deliberatio, quae capta erat Brisaci, translata est Colmariam, ubi est dux LongavillanusGa naar voetnoot7 promittens expeditionem in hostem, si VinariensisGa naar voetnoot8 exercitus se ei conjunxerit imperium scilicet habituro. Et Gallicus exercitus, ad quem HaleriusGa naar voetnoot9 dicitur sex adduxisse millia, et Vinariensis non longe a Colmaria sunt, sed pars Vinariensium ad Waldshutum. GleniusGa naar voetnoot10 et MerciusGa naar voetnoot11, cum suis copiis, inter Rhenum et Danubium, Lotharingicorum ferme sex millia ad S. Avausium. Excursitant hostium quidam ad Solothuriensium usque fines. | |
Badae consultant Helvetii. Venere eo legatiGa naar voetnoot1 nomine communis Rhaetorum, qui Helvetiis significent consummatum foedus cum HispanoGa naar voetnoot2; ex eo magistratus Rhaetos introduci in Vallem Telinam, dejici castella, Sondrii et Clavennae ab Hispano, a Rhaetis caetera. Qui contra sentiunt GuleriqueGa naar voetnoot3 castellum ad Rhenum dejici non ferentis conatibus favent, non legatos, sed literas misere tenui, quantum audio, spe opis impetrandae. Dolet mihi res Palatinas, si cordi sunt Angliae, tam lente tractari et bellas occasiones transmitti. Ubi semel assueverint milites imperiis Longavillani, comis ac liberalis principis, difficilior erit mutatio. De foedere autem Anglico cum Suedis nihilGa naar voetnoot4 me intelligere doleo: ea enim optima esset via restituendi res Germaniae lapsas. Norimbergae in mensis hujus conventu apparebit, qualem pacem velint illi principes, qui in imperatorisGa naar voetnoot5 sunt partibus. Certe pacem valle extra BavarumGa naar voetnoot6 omnes creduntur. Bavarus suo malo ac metu eandem, ut velit, erit adigendus. Id dux Vinariensis facile dedisset effectum. An Galli illi rei destinata implere velint, dubitationem recipit. Dux Guilielmus VinariensisGa naar voetnoot7, cum tam diu imperatori adhaeserit, multa mutati animi pignora dare deberet, antequam ei credere possint, Suedi, Galli aut fraternus exercitus. Ita fracta est longo gravique bello Germania, ut libertatis etiam memoriam perdidisse videatur. Italia vero Hispani nutibus se attemperat. Nam et principum SabaudorumGa naar voetnoot8 nomen sonat, sed vis tota penesGa naar voetnoot9 Hispanum est. Rex autem GalliaeGa naar voetnoot10, praeter quod Segusionem et Avelianam in suam potestatem accepit, effecit, ut et Mommeliani sit praefectus et praesidium e Gallis, sed quos viduaGa naar voetnoot11 elegit. Id quanquam necessitateGa naar voetnoot12 datum magis magisque in viduam accendet et popularium et Italorum animos. Neque de DanoGa naar voetnoot13 neque de infrasaxonicis quidquam puto sperandum boni. Et de Hassicis iterum metuere incipio, ex quo rata facta ab imperatore ea, quae convenerant, nuntiavit MaguntiacensisGa naar voetnoot14. Res tamen Suedorum ita sunt prosperae, ut eorum societas, etiamsi fides obstricta non esset, minime aspernenda videatur. TurcaeGa naar voetnoot15 cogitata in Moscovitam ferri quidem putant. Sed haec optime noverit D. HagaGa naar voetnoot16, quem jam salvum ad suos venisse gaudeo. | |
Inter Anglos Scotosque non tam bellum metuo quam mansura discordiae semina et acerbam eorum, quae necessitas dissimulari jussit, apud reges regumque ministros memoriam. Dunquercam pecuniae multum et partem militis advenisse constat. Caeterum pecuniae in Angliam expositum arbitror. Gallica classis non videtur se motura hoc tempore, quod tamen optandum Batavis foret, quo majores sint ipsis vires et, si quid audendum erit, minor apud Anglos invidia. Video difficilem Batavis fore deliberationem hanc. Nam in sinu maris ut oppugnentur Hispani, non ferent Angli, qui et ipsi suam augent classem et dicuntur eo ire admiraliusGa naar voetnoot1 et rexGa naar voetnoot2 ipse. Extra sinum non prodibunt Hispani, nisi, quod spero non futurum, ab Anglis praesidium impetrent. Bellum, quod nunc in Bohemia vicinisque locis fervet, si nihil aliud certe accidet reditus imperatoris per tot armatos hospites tum suos tum hostiles. Det nobis Deus, si pacem habere nondum meremur, bellum gerere damno pacem nolentium. Nec minus placet, quod in Wurtzburgensem episcopumGa naar voetnoot3 statuit ConingsmarckiusGa naar voetnoot4. De Pirna et Domitzio recentiora et certiora exspectabimus. De RodioGa naar voetnoot5 persto in judicio. Multum CampanellamGa naar voetnoot6 ignorant quis fuerit, qui ex ipsius amicitia quenquam suspectum habent. Monachus ille politica tractabat, non theologica; erat autem Hispano infensissimus justis de causis. Et me et meos cordi esse Excellentiae vestrae multum gaudeo. Polliceor mutuum et, si id rebus ostendere nondum datur, interim apud Deum precibus agam, ut Excellentiam vestram sospitem praestet ac florentem cum suis omnibus. Excellentiae Vestrae perpetuo observantiae cultu addictissimus
| |
Lutetiae, 15 Octobris 1639. Ad Dorlanum Hispani ferme CCC a Gallis caesi scribuntur. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|