Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4315. 1639 oktober 1. Aan G. MüllerGa naar voetnoot12.Nobilissime domine, Binas sub idem tempus, pauci jam dies sunt, accepi a Nobilitate vestra literas | |
datas 18 Augusti et 6 SeptembrisGa naar voetnoot1, ut hic numeramus. Et ipsae et quae accedunt chartae multa me docuerunt scitu utilia, pro quibus gratias ago summas. Dignae sunt magna gratulatione res D. BanneriiGa naar voetnoot2 aliorumque exercituum Suediae. De TransilvanoGa naar voetnoot3 quid judicem, nescio. Videtur mihi sequi decessores suos, qui modo huic modo illi nutando nictandoque et egregia de publico bono locuti in privatas utilitates plerumque desierunt. TurcaGa naar voetnoot4, a quo multum ille pendet, quanquam et Persico et Venetico exsolutus bello, nihildum in imperatoremGa naar voetnoot5 molitur. Dux LongavillanusGa naar voetnoot6 quod uno impetu adipisci non potuit in VinariensesGa naar voetnoot7 imperium, eo per gradus tendit. Habet secum SmidsbergiumGa naar voetnoot8 et alios, quos adduxit ex Italia Galliae militantes. Ad eos adjunget se HaleriusGa naar voetnoot9 aliique. Ibi hoc modo majorem illo Vinariensi habebit exercitum. In id laborabit, ut e Vinariensi exercitu quicquid supra praesidia restabit spe expeditionis in Germaniam ad se trahat accessionemque faciat sui exercitus ac sic paulatim eos doceat manum pati. Et puto, nisi Vinarienses consilium capiant conjungendi se cum ConingsmarckioGa naar voetnoot10, obtinebunt quod volent tandem Galli Anglis domi distentis incerta adhuc et fluctuante cum Scotis pace et novas cum HispanoGa naar voetnoot11 nuptias agitantibus. Rex DaniaeGa naar voetnoot12 sua tantum agit nullamque habet gratiam iis, quorum ipse periculis extra pericula constituitur. PontifexGa naar voetnoot13 non quiescet, quin sicut, ab Italia amovit bellum, ita et rem Lotharingicam et comitatensis Burgundiae ad conditiones perducat ac sic subtrahat impedimenta pacis inter suos. Hassici nos meliora quam antehac sperare jubent. Sed ejus quid sit, ex WolfioGa naar voetnoot14 VulteioqueGa naar voetnoot15 cognoscetis. Hohentwila obsessa manet. Bavarici partim in Helvetico fine sunt partim circa Philipsburgum. Plurimum debeo Nobilitati vestrae, quod in tantis negotiis publicis curas suas etiam ad privata mea dimiserit. Semissem bimae pensionis post tam longas moras a D. SpiringioGa naar voetnoot16 accepi. De altero semisse et de impendiis a me factis nihil intelligo. Refert autem plurimum ejus quam hic sustineo dignitatis non tantum, ut in prae- | |
sens lever premente me onere, sed ut et in posterum securior possim vivere neque perpetua sollicitudine distrahi a cogitationibus melioribus. Qua in re quod Nobilitas vestra adjutum me it, summas habeo gratias rogoque, ut pergat mihi opitulari in rebus aequis. Ego vicissim, si quid unquam potero facere, quo ostendam, quanti faciam Nobilitatem vestram amicitiamque ejus, ea re laetabor maxime. Veniet ad vos brevi, ut spero, filius meusGa naar voetnoot1 is, qui domesticus fuit ducis Vinariensis, quem tanto magistro orbatum tradere ei statui, qui nunc extra controversiam in re militari primas obtinet. Facile sine alia descriptione intelligit Nobilitas vestra D. Bannerium a me judicari. Eum si Nobilitati vestrae placeat ornare suo testimonio et apud D. Bannerium mediocri commendatione, hoc quoque multis ipsius in me beneficiis annumerabitur. Deus Nobilitatem vestram et omnes ei caros servet. Nobilitatis vestrae observantissimus
| |
Lutetiae, Calendis Octobris novi Calendarii 1639. |
|