Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4289. 1639 september 10. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime atque illustrissime domine, Literas accepi a filioGa naar voetnoot8, qui apud ducem VinariensemGa naar voetnoot9 vixit et in illis etiamnunc locis subsistit; eae nuntiant, qui Brissaci sunt duces ac milites loqui fortiter: se non prolatandis Galliae finibus, sed in spem reponendi Germaniam meliorem in statum tot adiisse pericula; nullam sibi mercedem tanti fore, ut pro ea amittant urbem maximi ad res Germanicas momenti et cujus possessio ipsos a contemtu vindicat. Si eo contentus sit rexGa naar voetnoot10, ut Galli sexcenti in urbem admittantur, dum ne ii portarum custodiam habeant, posse ipsi hactenus morem geri. Verum an tanta sit hujus propositi constantia, ut resistere possit tribus, quos rex jam illuc mittit millionibus, brevi, puto, apparebit. Hohentwila adhuc premitur. Contra a Vinariensibus capta quaedam in Palatinatu loca ita terruere electorem MogontiacensemGa naar voetnoot11, ut Coloniam se recipere dicatur. Tenebant se Vinarienses bona ex parte ad Landavium, Neustadium, Germeshemum. De conventu Francofurtensi nihil ultra audimus. Super judiciis reddendis et cogendis qui damnati sunt, ut judicatum faciant, consultationes habentur quaedam. Durae satis sunt in Gallos indutiarum per Italiam leges. Nam in Casale nihil inferre ipsis permittitur, tantum milites educere ad sexcentos et novos pari numero substituere. Fama est mitti eo comitem GuichiumGa naar voetnoot12 cum decem militum millibus, si forte bellum illic redardescat; ceterum productum iri indutias aut fore, ut pro indutiis pax in Italia constituatur, censent Itali. Res vero Turcicae, quas multi respiciunt, mutatae sunt plurimum. Nam | |
Veneti CCC millibus sequinorum sultanoGa naar voetnoot1 datis et donis in purpuratos distributis metum ingentem redemere. Certa interim est cum PersaGa naar voetnoot2 pax et quidem magno cum Turcae honore. Nam sericum e Perside ad ipsum quotannis ad onus centum camelorum veluti tributum mittitur. Nunc princeps inquies, Poloniam sitneGa naar voetnoot3 petiturus armis causas belli habens non leves an rupturus indutias cum imperatoreGa naar voetnoot4 et TransilvanumGa naar voetnoot5 ad societatem belli pertracturus, variant judicia. Sed Transilvanum audio ita aurem praebere Turcae et protestantibus Hungaris, ut alteram aperiat imperatori, qui de comitatibus septem, quos GaborGa naar voetnoot6 habuit pari arte extortos, quatuor ei pollicetur, septem totos postulanti. Ita pacem bellumque nundinari didicere principes. Cum duce CaroloGa naar voetnoot7 seorsim rex agere dicitur, ut eum bello eximat concessione oppidorum trium, quae Gallico milite dux in quinquennium custodiat, Lotharingiaeque fructus percipiat. Bruxellae tamen id audio non credi, quanquam PiccolominiusGa naar voetnoot8 ex literis interceptis aliquid se ejus cognovisse scripserit. Rhotomagi quiescitur a seditione, sed Cadomi arcis praefectusGa naar voetnoot9 totius multitudinis concursu coactus de quatuor sontibus, quos ceperat, tres reddidit; unum, apud quem literas se reperisse dicit indicantes ab externis ali hos motus, retinuit. Rex Lugduni jam est. Ibi legatos a PoloniaGa naar voetnoot10, HetruriaqueGa naar voetnoot11 exspectat. Deus, excellentissime et illustrissime domine, res regni tuaeque Sublimitatis prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae 10 Septembri novi Calendarii 1639. Semissem pensionum debitarum persolvit mihi rogatus diu D. SpiringiusGa naar voetnoot12. De altero semisse rogo Sublimitatem tuam, ut eam mihi de pecunia Gallica mensis Novembris deducere liceat aut, si id non placet, aliter mihi consulatur. Id eo justius postulo, quod offensas inter D. Spiringium et affinem meum senatorem ReigersbergiumGa naar voetnoot13 video insanabiles. Princeps CasimirusGa naar voetnoot14 nondum in Silvam Vicennensem venit trahens liberum aerem specie sequioris valetudinis, dum potest. Creditur legato Hetruriae etiam hoc negotium mandatum. De tribus illis millionibus destinatis ad exercitum Vinariensem missa eo intelligo non nisi CCC millia scutatorum. In Italia autem plane jam pacem factam inter viduamGa naar voetnoot15 fratresqueGa naar voetnoot16, ita ut neutrarum posthac sint partium. Rex se simulat iratum. | |
Dux Carolus GrangioGa naar voetnoot1 ad se misso dixit se matrimonium cum ea, quae hic estGa naar voetnoot2, habere irritum, fecisse novum cum marchionissa de CantecroiGa naar voetnoot3. Illam autem in Brabantia a cardinali HispanoGa naar voetnoot4 non habitam ut feminam principem indigne ferre dicitur dux Carolus, nisi forte talibus rumoribus Galli sibi blandiuntur. Comitatus Burgundici loca quaedam Bressae contermina Villicastellum, Villettam, Fitigniacum cepit et diruit VillaregiusGa naar voetnoot5, qui illis in partibus Gallis imperat. Dux LongavillanusGa naar voetnoot6 etiamnum in Bernatium haeret finibus in principatu suo Novicastelli exspectans quomodo Gallicae apud exercitum molitiones sint successurae. ChoisiacusGa naar voetnoot7 ab exercitu Vinariensi ad regem rediit. Refert testamenti executoresGa naar voetnoot8 excusasse se, quominus commissas sibi copias cum Gallis conjungerent ad Germeshemi obsidium. Regem Divione cum esset, et pontificis nuntiusGa naar voetnoot9 et legatus VenetusGa naar voetnoot10 de pace interpellarunt. Helvetii pergunt orare regem, ut comitatus Burgundiae extra belli mala ponatur parati quatuor oppida in pignus pacis custodire regis impendiis. HaleriusGa naar voetnoot11 ad Moyenum haeret vix ulla cum spe potiundi. Mareschallus CastilionaeusGa naar voetnoot12 Hiberno milite auctus est. MileraeiGa naar voetnoot13 miles ad insulas usque Flandriae excurrit miramque facit vastitatem. Nunc idem Mileraeius immunit se ad Avinum et S. Martini, Castilionaeus autem ad Virodunos, quatuor leucis remotus a Piccolominio. Caesariani tenentes se inter Danubium et Rhenum hunc amnem transire conantur ad Keiserstulam. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot14 ab ultimo itinere nulla re facta redit. Cantecroia filiamGa naar voetnoot15 duci Lotharingo peperit Treveris. Sermones nonnulli de sponsalibus inter principem AngliaeGa naar voetnoot16 et Hispani filiamGa naar voetnoot17. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|