Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4220. 1639 juli 23. Aan G. MüllerGa naar voetnoot12.Nobilissime domine, Sicut cum dolore ex literis datis Lunaecopiae Maii 27Ga naar voetnoot13 intellexi sequiorem Nobilitatis vestrae valetudinem, ita ex D. EpstenioGa naar voetnoot14, qui recentiores acceperat, | |
cum gaudio didici adventum ejusdem Hamburgum, certum argumentum ejusdem valetudinis in melius restitutae. Sicut autem illa sollicitudo ad preces me adegit, ita subsequens laetitia gratiarum ad Deum actionem secum trahit. Multum me obligavit Nobilitas vestra, quod causam meam, ut tam longis de meo prorogationibus liberer, egit apud magnum regni cancellariumGa naar voetnoot1 et, quanquam jussa reginaeGa naar voetnoot2 dominorumque regentiumGa naar voetnoot3 ad me eo, quo par est, desiderio exspecto, tamen spero etiam literas ferre Nobilitatem vestram ad illustrissimum D. SalviumGa naar voetnoot4, ut semissem ejus, quod mihi debetur, aut Hamburgi mihi aut Amstelodami numerari faciat. Satis enim intelligit Nobilitas vestra, nisi post tam longam noxiamque rebus meis moram nunc saltem mihi consulatur et in posterum constituatur aliquid, cui possum inniti, neque reditus meos impendiis neque animum curis publicis suffecturum. Ad ducem BernhardumGa naar voetnoot5 mitti Nobilitatem vestram intelligo plane persuasus neque alium mitti potuisse magis idoneum neque tempus eligi magis oportunum. Dux nondum quicquam agit causaturque auxilia hinc sibi promissa, quae duceret VillaregiusGa naar voetnoot6, necdum venisse. Sed de his rebus propinqua spes colloquii facit, ut scribendi compendium faciam. Supplementa ex Suedia nostris exercitibus alia venisse, alia in itinere esse et ego gaudeo et mecum Galli. RortaeumGa naar voetnoot7 huc venire audio. Daniae regemGa naar voetnoot8 eo esse in nos animo, quem describit Nobilitas vestra credo credidique semper. Insidiosis interrogationibus conveniunt responsa ambigua. Vale quam optime, vir amplissime. Nobil. Ampl. vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Iulii anni 1639. |
|