Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4197. 1639 juli 9. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque illustrissime domine, Mitto exemplum epistolae, quam ad me scripsit dux VinariensisGa naar voetnoot7, unde intelliget Sublimitas tua, quam nullum ex ea parte impetum in Germaniam, quanquam valde his temporibus necessarium, sperare debeamus hoc anno, qui totus, ut videtur, se consumet circa comitatum Burgundiae, ubi ducis exercitus Salinis minatur adhuc. Graiam autem Dolamque usque excursans agrum vastat, praedas agit. Dux autem CarolusGa naar voetnoot8, qui in Luxemburgico fine habet cohortes tres, id est regimenta peditum, totidem equitum, ad Mosellam militem legit et e Germania militem opperitur. In eundem comitatum iturusne sit, an repetiturus obsidio Mossonum, an irruptionem tentaturus in Campaniam Galliae, videbimus. Mitto etiam exemplum literarum NoyeriiGa naar voetnoot9 secretarii status res curantis bellicas, per quas quod a me petit, ut ad eos, qui praesidia Dagestein et Dobernheim | |
regunt, scriberem, ut Lotharingiae a regeGa naar voetnoot1 possessae fines intactos sinerent vicinitatisque jura servarent, id feci. Si quas in contrarium rationes habent, eas aut ipsi, puto, ad me perscribent, aut, si quae sint notae Sublimitati tuae, ab ipsa exspectabo. Adjunxi pacta, sub quibus deditum est Hesdinum inspectante illustri D. barone OxenstiernioGa naar voetnoot2, et regis ad praefectum hujus urbisGa naar voetnoot3 literasGa naar voetnoot4 non modicum gaudium profitentes; cum tamen qui in Batavis res Gallicas aguntGa naar voetnoot5 indignum id oppidum dixerint, quod regis armis peteretur. Est bene munitum oppidum propugnaculis sex, totidem operibus lunatis. Etiam interiora contra ruinas factas munimenta obsessi inchoarant, sed pulvis bellicus eis defuit et jussa dedendi ab Hispano cardinaliGa naar voetnoot6 accepere. Haec duo qui tutando oppido praefueratGa naar voetnoot7 regi victori dixit; rex autem et ipsi et militibus ejus plenum fortitudinis ac fidei testimonium praebuit; iesuitas exeuntes retinere rex nequivit; ingressus oppidum per ruinam propugnaculi in ipso illo loco D. MileraeumGa naar voetnoot8, cardinalisGa naar voetnoot9 propinquum, bene navatae operae ergo fecit Franciae marescallum magno procerum applausu. Rex nunc Ambiani est, quid incepturus ambiguum. Habet in propinquo duos bonos exercitus et satis adhuc temporis restat et ipsi et Batavis, ut aliquid egregium conentur. Princeps CondaeusGa naar voetnoot10 ad Salzam rem agit septem machinis, pulvere bellico haud multo. Id eo evenit, quod bello necessaria per Ligerim ei missa erant, quo tempore placuerat ad mare rem agi, puta ad Fontarabiam, nunc mutato ex occasione consilio absunt necessaria, dicuntur tamen opera ad fossam perducta et vineae strui. Regia, quae in Oceano est, classis ad oram Britanniae Armoricae rediit afflicta et pestilentia et tempestatibus. Corunnae portum inire non potuit occlusum et catena ferrea et navium malis. Quominus in oram aliquam Hispaniae exscensus fieret, vis ventorum obstitit. At ejus classis, quae in interno mari a comite HarcurtioGa naar voetnoot11 regitur, pars maxima apud Niceam est, quo et terra ex Provincia ivit comes AlaisiusGa naar voetnoot12 magna ad eam urbem maritimam obtinendam Gallorum cupiditate. Sed praefectus oppidi don Felix, naturalis filius Philiberti quondam ducisGa naar voetnoot13, non minus Gallicum quam Hispanicum praesidium recipere abnuit. Ejusdem animi esse dicuntur civitates aliae Conisium, Aspanum, Mandurium. | |
Interim Galli accessu LongavillaniGa naar voetnoot1 aucti Chivassium recepere. Videntur in spem venisse capiendi et Carignani jactantque proelia quaedam sibi prospera. Sed Cherascum cepit Hispanus. Spargitur et rumor de Hispanis octingentis caesis a SchombergioGa naar voetnoot2 prope Perpinianum. Sed multa talia hic aut reperiuntur aut augentur ad solandam plebem, ut de ingenti proelio D. BanneriiGa naar voetnoot3 captoque fratre imperatorisGa naar voetnoot4. CastilionaeiGa naar voetnoot5 exercitus in Tirassa regione est. Sed bonam ejus partem ad se vocavit rex Mileraeoque adjunxit. Qui ex clade ad Theodonisvillam sunt reliqui FeuqueriiGa naar voetnoot6 causam, quae favorabilis adeo apud regem et D. cardinalem fuerat, ut filiorum ejus alteriGa naar voetnoot7 successio in paternam praefecturam, alteriGa naar voetnoot8 abbatia opima data fuerit, suis narrationibus odiosiorem faciunt. Casali adhuc Italos timere video nec ita longe inde est LeganesiusGa naar voetnoot9 ad Pontem Sturiae. Audimus autem detecta et Hispanorum arcana consilia adversus Urbem Taurinorum et Gallorum ad capiendos aut interficiendos Sabaudos principesGa naar voetnoot10. MeloGa naar voetnoot11 Constantiae exspectatur Bavaricus exercitus ad Rhenum. Soloturnienses exemplum dedere Helvetiorum pontificiis aliis negandi transitum commeatibus et ad bellum necessariis petitum ab duce Vinariensi. Video et ei genti et Rhaetis periisse constantiam. Consilia eorum sunt diaria. Hassos nullas copias contribuere Batavis norit jam tua Sublimitas. Ne Galli quidem id optarunt, malunt enim ipsos per se Hassos aliquid agere; quod an facturi sint, non sine causa dubito. Inter Anglos Scotosque instituto colloquio res composita est; quibus conditionibus, nescimus. Supervenerat improvisus colloquio rexGa naar voetnoot12 ipse et manum ejus osculari volentibus Scotis id non concesserat, concessit autem postea conspecto eorum libello satis supplice. Parlamentum in Scotia habebitur, ut pacta haec legis vim accipiant. Ei se interfuturum rex dicit. Causae ad expetendam concordiam utrinque multae fuere. Regi res pecuniaria parum procedebat. Et quae alendo exercitui erant necessaria, non satis ex fide administrabantur. Scotorum patientiam fatigabant et diutina a domo absentia et ablatum mare ac commercia captis etiam nuper ab Anglica classe Scotis, qui e Germania popularium partes adiuturi venerant. Pontificis nuntii tum hicGa naar voetnoot13 tum ViennaeGa naar voetnoot14 pacem cudunt. Veneti in metu a TurcaGa naar voetnoot15 manent. | |
Deus cuncta vertat in pacem christiano orbi bonam idemque, excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimitatem regno rebusque communibus servet. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 9 Iulii 1639. Rediit jam a castris illustris D. baro Oxenstierna viditque sine periculo, quicquid videndum erat. Cardinalis Corbiam proficiscitur. Inde conjectura capitur bellum in vicinia Campaniae fore. Aiunt Galli exercitum suum in Italia pervenire ad sex peditum, equitum XIV millia; VillaregiumGa naar voetnoot1 in comitatum Burgundiae venire cum octo millibus; classem Gallicam in Mari Interno naves habere longas XX, alias XXII; in Hispanica esse naves longas XXXV. Cardinalis Hispanus inter Peronam et Cameracum esse dicitur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|