Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4196. 1639 juli 9-16. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater carissime, Gaudeo bene ad vos advenisse uxorem et filiamGa naar voetnoot2 salvas apud salvos. Quod filius meusGa naar voetnoot3, qui ibi est, ad nuptias clarorum virorum invitatur, non displicet. Accepi D. Graswinckelii δευτέρας φροντίδαςGa naar voetnoot4. Velim norit nulla in re eum magis ostensurum, quanti me meaque in ipsum officia faciat, quam si in hoc negotio, quantum potest, aequum se gerat. Est D. SpiringiusGa naar voetnoot5 homo saepe impetuosus, interdum et pertinax. Quod de sigillo confessionis scribitur, id ego non ad alium fontem quam ad id arcanum, quod inter amicos esse debet, semper retuli. Sed si officiorum regulas ignorat Spiringius, minus id mirum est. Hominem eruditum et jurisperitum ista nosse oportet. Hesdini res bene ex voto Gallorum peracta est. Restat, ut et Batavi aliquid faciant magni, quo res communes adjuventur. BaneriiGa naar voetnoot6 conatus veremur, ne multum hebescant tanto dato hostibus tempore ad coalescendum neque ulla spe adhuc apparente, ut trans Rhenum se ostendat dux VinariensisGa naar voetnoot7. Minimus filiorumGa naar voetnoot8 bene valet facitque et quae mihi grata sunt. Scripsit ad me et matrem. Utinam de maximoGa naar voetnoot9 idem liceat dicere, qui consilia sua aut aliorum non bona sequens quo evasurus sit, nescio. Est ea res mihi maximo dolori. SororiGa naar voetnoot10 opto valetudinem molliorem. Deus ipsam nostrosque omnes respiciat propitius. Valete omnes. Tui amantissimus
| |
9 Iulii 1639. | |
Has literas ante dies septem jam scripseram, sed errore quodam mittere omiseram. Mitto tamen vel nunc, ut testes sint diligentiae meae. Plane sentio non esse differendam editionem Notarum nostrarum ad EvangeliaGa naar voetnoot1, postquam exierint HeinsianaeGa naar voetnoot2. Ut mea hic a theologis Sorbonae approbentur, sperandum non est, postquam in MileteriumGa naar voetnoot3 censura tam acerba exercita est. Videtur restare, ut sine approbatione excudantur domi meae, quod exemplo non caret. Sed ego distrahendis libris curam meam impendere non possum. Opus esset librario aliquo hic, qui operas typographicas mihi commodaret, quod obtinere me posse arbitror. Sed vellent qui hic sunt societatem inire cum aliquo Batavo, cujus sub nomine exiret liber. Nescio, an duo MairiiGa naar voetnoot4 id suscipere et agere cum aliquo Parisiensium librariorum velint. Ego tanto hujus editionis desiderio teneor, ut historica velim praemium dare hanc mihi danti effectam. Humanis casibus obnoxii omnes sumus. Et video, quae sit haeredum saepe in talibus negligentia. Nolim meis laboribus accidere quod PicherelliGa naar voetnoot5 operibus evenit, quae prope omnia intercidere magno posteritatis damno. |
|