Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4091. 1639 april 30. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Excellentissime atque illustrissime domine, Belli vis maxima hoc anno in loca subalpina vi quadam subita trahitur. Hispani enim, validi illis in partibus etiam accessione multorum, qui ad fratres Sabaudos, cardinalemGa naar voetnoot8 et Thomam principemGa naar voetnoot9 accurrunt: capta post Chivassium, Crescentinum, Verrucam, etiam Eporedia, quam nunc corrupte Ivream vocant, Biella praeterea et Osta et valle ab Osta nomen habente atque ita insessis, quae in circuitu sunt urbis Taurinorum, mox eam urbem justa obsidione claudere | |
nunc et machinis oppugnare coeperunt. Ita inclusi nunc tenentur viduaGa naar voetnoot1 princepsGa naar voetnoot2, cardinalis ValettaGa naar voetnoot3 cum omni Gallico exercitu, hi in urbe, illa in arce, exiguis alimentis pro tanta multitudine et bellici instrumenti tenui copia. Mittitur eo dux LongavillanusGa naar voetnoot4 cum exercitu, cujus partem facient qui in Languedocia milites ad Hispanicum finem promovere se coeperant etiam principe CondaeoGa naar voetnoot5 ab eo fine revocato ad Burgundiae tutelam. Sed ut maxime properet Longavillanus, aegre antevertere periculum poterit. Nam quae illis ex partibus veniunt literae, tolerari obsidionem ultra mensem ab urbe posse negabant, arcem aliquot septenis diebus post urbem posse defendi. Dux puer Chamberii est ivitque citato itinere nec sine pecunia eo D. ChavigniacusGa naar voetnoot6, ut, si fieri potest, puerum in Galliam ducat usuram ejus nomine, ut ferent res Galliae. Fratres autem illi Sabaudi duo ita inter se comparasse dicuntur, ut cardinalis abdicata matrimonii cogitatione jus successionis Sabaudicae ac Pedemontanae principi Thomae relinquat, princeps Thomas vicissim et transcribat ingentes reditus, quos ipsi rex HispaniaeGa naar voetnoot7 de archiepiscopatu Toletano concessit. Non incredibile est Hispanum in Languedociam nudatum jam a milite illaturum ea, quae in propinquo parata habet arma. Id si est, Gallia poenas dabit, quod fortes D. BanneriiGa naar voetnoot8 conatus non in tempore juverit. Cum ErlachioGa naar voetnoot9 aliquid, quod cognosci nolunt, pepigere regii hic ministri; eo contenti duciGa naar voetnoot10 octo millia militum mittent. Hi milites et quos secum dux habet magis destinantur, quantum intelligo, tutandis quae jam tenentur quam intrandae Germaniae. Exactiones de indigenis, de peregrinis, graves sunt etiam ipso exsequendi modo et in odio magno. Et his festis diebus concionatores apud regemGa naar voetnoot11 libere exposuere urbium, sed maxime agros habitantium mala. Ex hac urbe elabuntur multi; e Lugduno centum familiae Avenionem concessere. Vix videntur durare posse quae tantum in se habent violentiae. Praefectus arcis MontmelianaeGa naar voetnoot12, quae in Sabaudia validissima est, ad imperium principis viduae Gallicum militem accipere abnuit. In urbe Taurinorum sunt, ut dicitur, IV peditum, duo equitum millia; quo plures sunt eo citius esurituri. Perstat cardinalis Riceliacus optare, ut rex iter suscipiat Lugdunum versus et NoyeriumGa naar voetnoot13 objurgavit quod id regi persuadere nequisset. At rex ab eo itinere abhorret et qui animum ejus ea de re tentant, iracunde rejicit memor gravis morbi, quem olim Lugduni pertulitGa naar voetnoot14. | |
Ajunt Galli Longavillano ad res Italas dari XXV hominum millia, sed ibi forte eveniet quod in Belgico fine, unde rediit MileraeusGa naar voetnoot1 nullam spem videns agendi quae proposuerat ob militum diffugia et cohortes ita inanes, ut quaedam centuriam non impleant. Multi in Angliam militatum eunt spe melioris stipendii: nam in Gallia pro tota aestate plus duobus menstruis stipendiis non datur. Abiit jam ad ducem Vinariensem visendum marchio Brandenburgensis JagerndorfiusGa naar voetnoot2, cui rex multa pollicitus pro toto, quo hic fuit, tempore jussit dari mille scutatos, quorum partem dimidiam coactus fuit illis relinquere, a quibus petenda erat solutio. Vivit is princeps liberalitate Daniae regisGa naar voetnoot3. Nunc etiam it in easdem partes ad Rhenum princeps noster GustavusGa naar voetnoot4. Permissum regis de evehendis cannabaceis cum cardinalis Riceliaci approbatione dedi ei, cui dari ThoriusGa naar voetnoot5 jusserat. Dixit idem Thorius paratum se solvere, si quid impendii factum esset. Sed cum LabardeiGa naar voetnoot6, qui Chavigniaco et propinquus est et rerum adjutor, opera ad multas res antehac usi simus et in posterum tum ipsius tum ejus, qui actuarius est Riceliaci cardinalis, amicitia nobis possit esse utilis, rem hanc ad judicium tuae Sublimitatis perducere malui simulque commonefacere, ut literae scribantur ad D. cardinalem aut ad D. Chavigniacum, per quas gratiae agantur regi atque ipsis de hoc concessu evehendi trecentos fasces cannabaceorum; id enim ego me effecturum promisi, ut extra suspicionem essem quaesiti in eo negotio mei commodi. Meas res quod attinet, ut publicis privata subnectam, nihildum pecuniae accepi, ita ut mense Iunio futurum sit, ut biennii totius mihi debeantur pensiones. Mihi haec res incommode evenit. Quare quantum possum tuam Sublimitatem rogo, velit excitare D. SpiringiumGa naar voetnoot7, ut me ab his molestiis extricet via brevissima; ita animo tranquilliore quae mihi peragenda sunt peragam. Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam tutetur perpetuo. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 20/30 Aprilis 1639.
Haec postquam scripseram, venere ad me Germani e primoribus. Ajunt duci Bernhardo dari quatuor millia militum a rege et pecunia ad conscribenda quatuor altera millia; non esse propositum regis, ut dux in Germaniam penetret, sed ut sua tueatur. Facile huc ferri Erlachium caventem et praefecturae, quam obtinet, et Helvetiis suis. Non dubitant iidem, quin dux per Erlachium pro iis, quae tenet, regi homagium praestiterit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|