Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4090. 1639 april 30. Aan G. MüllerGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Ego etiamnunc et a D. SpiringioGa naar voetnoot2 et a D. HeufdioGa naar voetnoot3 nihil praeter pollicitationes in caecam diem accipio. Negat Heufdius eam pecuniam, unde mihi solvendum sit, praesentem fore ante anni tempus. Ita post biennii ferme exspectationem trahor incertus et cogor pecunias alias post alias magno meo incommodo unde possum sumere. Maxime autem me terret cogitatio, quas habituri sint molestias uxor et liberi, si quid mihi humanitus evenerit. Neque miror, si haec taedium legationis concivere D. CamerarioGa naar voetnoot4 neque cur rus secedat, causae sunt conjectu difficiles. D. duci BernhardoGa naar voetnoot5, post aliquas cum ErlachioGa naar voetnoot6 arcanas de Brisaco conventiones rexGa naar voetnoot7 promittit octo militum millia. Ea si cito praesto sint, possent occasiones dare D. BannerioGa naar voetnoot8 restituendi fortunam, quam illi adversam cecidisse dolens magis quam admirans intelligo. Nam quid aliud exspectari poterat retento longe ab Rheno duce Bernhardo, quam coituras undique ingentes imperatorisGa naar voetnoot9 et tot sociorum ejus copias adversus eum, qui sperato hostem alibi distractum iri, satis audacter procul a praesidiis suis se in penetralia Germaniae immerserat. Verum nunc quoque metuo, ne potissimas Galliae vires in se trahant res transalpinae, ubi et Augusta Taurinorum et in ea urbe principe principisGa naar voetnoot10 materGa naar voetnoot11, cardinalis ValettaGa naar voetnoot12 et omnis Gallorum exercitus ab hoste obsidentur captis post Verrucam Eporedia, Biella locisque circum aliis. Et nescio, an satis propere eo adventurus sit dux LongavillanusGa naar voetnoot13, qui cum magno exercitu eo mittitur, ut mederi periculo possit. Interea perierunt in Hispaniam conatus ipso principe CondaeoGa naar voetnoot14 ad tutandam Burgundiam per absentiam Longavillani revocato et magna parte copiarum ei attributarum missa in loca subalpina. | |
Suedi nostri recte facient, si D. Bannerio supplementa quamprimum poterunt mittant. Magnus ille tot summatum virorum ad regem DaniaeGa naar voetnoot1 concursus, vires ejusdem regis maritimae, legatio, quam in Suediam parat, sollicitum me facerent, nisi scirem moris esse ei regi multum commovere pulveris. Sed negotia jam habet duo gravia cum Polonis et cum Batavis. Neque suorum forte paratos animos ad omnia, quae ipsi in mentem venerint. Prorogationem vectigalis in Albi suis opellis impetrabit, ut, puto, rex Daniae ab imperatore facile de alieno largiente. De banno adversus Hamburgenses non idem arbitror. Neque enim id ferre videntur tempora. Tum vero de deflectendo Alstera illud perdifficile arbitror. Non facile patitur natura vim sibi afferri. Ea res in memoriam mihi revocat versus Graecos duos: Ἰσϑμὸν δὲ μὴ πυργοῦτε μηδ᾽ ὀρύσσετε, Addam ex Tacito mutato nomine ipsum Albim nolle prorsus accolis fluviis orbatum minore gloria fluereGa naar voetnoot3. Germani principes supra infraque Saxonici dubium non est, quin vela sint versuri, ut flabit ventus. De TurcaGa naar voetnoot4 audimus pertinaciter eum perstare in bello Persico; certum ab eo factum caesaremGa naar voetnoot5 de mansuris cum ipso induciis; mitti etiam ab eo quendam ad Venetos vias pacis tentandi, an consilia illorum speculandi causa. Itaque existimo Hungariae nihil esse ab ea parte periculi. Deus, illustrissimum dominum SalviumGa naar voetnoot6 ac vestram Nobilitatem diu servet in rebus prosperis. Nobilitatis vestrae studiosissimus eique addictissimus
| |
Lutetiae ipso fine Aprilis 1639, ex hujus loci calendario. |
|