Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4080. 1639 april 23. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot13.Excellentissime atque illustrissime domine, Qvantum judicare possum, clam nos habent quod de Brissaco agunt inter se regii homines et illi, qui res agunt ducis VinariensisGa naar voetnoot14. Videtur eo res abitura, ut custodia duci maneat, sed ut dux Galliae fidem juret. Cum nuper in colloquio fuissent regii cum ErlachioGa naar voetnoot15 multis audientibus, ita discessum est, quasi con- | |
veniendi spes nulla esset, quod ipsum, cum minus aperte ageretur, suspiciones auxit. Facile autem intelligere possumus, quicquid hac in re ex voto Gallorum agetur, id clam habendum tum alios tum Germanos maxime, quorum studia in principem Vinariensem prolicienda magis quam exstinguenda sunt. Mareschalli autem HorniiGa naar voetnoot1 libertas an serio desideretur, multum dubitare cogor. Cardinali ValettaeGa naar voetnoot2 subductae fuere vires et gloriae materia; superest, ut et imperium ei subducatur suspecto non tam per se quam quod credi non possit aequo animo laturus domus suae exitium. Si rexGa naar voetnoot3 sororiGa naar voetnoot4 ejusque filioGa naar voetnoot5 consultum voluisset, pridem ei permittere debuit, ut se bello nihil eis profuturo, nocituro plurimum eximeret. Verum videntur neque Galli viduam et pupillum neque Hispani Sabaudos fratresGa naar voetnoot6 multum curaturi, si possint hi Pedemontanam, illi Sabaudiam suis imperiis annectere. Oppidum Taurinorum ab obsesso haud multum distat. Regi manet febris et ex ipso vultu apparet non levis sollicitudo. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, res Suedicas, tuamque imprimis Sublimitatem servet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Aprilis 1639. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|