Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4079. 1639 april 23. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Trans Alpes res satis infeliciter procedunt capta ab hoste post Chivassium et Crescentinum etiam Verruca nobili praedis antehac ibi factis ad Padum oppido. Ita nunc omnis Gallorum miles agris pulsus aut in Casali est aut, quae pars maxima, cum ipso cardinali ValettaGa naar voetnoot2 in oppido Taurinorum. Ejus oppidi habitatoribus ita diffidit viduaGa naar voetnoot3, ut praeterquam quod oppidum toto exercitu Gallorum insidetur, quae in arce sunt machinas omnes in oppidum obverterit. Arripit cardinalis Riceliacus hanc occasionem, ut regiGa naar voetnoot4 persuadeat profectionem in provinciam Lugdunensem relictis ipsi cardinali Riceliaco regni gubernaculis sub regentis titulo. Verum rex et tertiana retinetur ex curis et moerore contracta et animum adhuc habet ab isto itinere satis aversum. Video plerosque existimare iturum trans Alpes magnis cum copiis ducem LongavillanumGa naar voetnoot5. Inter peregrinos de summa colligenda qua regi satisfieret, convenire non potuit, ideo quod per aulae gratiam subtraherentur oneri tres ditissimi HeufdiusGa naar voetnoot6, LopesGa naar voetnoot7, LumagaGa naar voetnoot8, quorum opera interdum rex utitur, tum vero et inter ceteros in partiendo onere magna orirentur certamina. Itaque abeunt alii, ducuntur alii in carceres, quorundam abripitur supellex, aliorum aedes milite insidentur, nec minus difficultatis reperit altera in divites indigenas capitatio. Mirum, quam inanes reperiantur quae ad fines coeunt cohortes sive regimenta, ita ut quaedam unius quidem centuriae modum expleant. In Campania pro duodecim millibus aegre duo millia reperta sunt. Multi clam in Angliam abeunt in novo bello uberrima sperantes stipendia. Nihil decrescit Scotorum pertinacia capto jam et Aberdono et pulsis ferme undique iis, qui in Scotia regias partes tutabantur. Haud equidem affirmaverim, quod suspicantur Angli, Gallicis pecuniis sustentari Scoticam factionem pauperiorem ceteroqui quam ut bello diu sufficiat. Creduntur autem id facere Galli, non tantum ex aemulatu vetere, verum etiam quod cum Batavis nunc consilia socient ad capienda Flandriae oppida maritima, quod cum solus prohibere possit AnglusGa naar voetnoot9, domestico ob id negotio distinendus sit. | |
Regis DaniaeGa naar voetnoot1, qui hic nunc est ex ChristinaGa naar voetnoot2 filiusGa naar voetnoot3 domesticique ejus omnes, multis honoribus ab Hispanis excepti non obscurum prae se ferunt studium in HispanumGa naar voetnoot4 et imperatoremGa naar voetnoot5. Multis in Galliae agris et frumentum et vinum corrumpitur, quod desint qui curent fugientibus rusticis tum ob tributa et exactorum injurias tum ob militarem licentiam hostili nihilo leviorem. Pro solatio sunt majora hostium mala, Germaniae vastitas, Hispaniae egestas et novi per Portugalliam motus. Deum rogo, cuncta haec et a TurcaGa naar voetnoot6 metum in bonam christiano orbi pacem vertat idemque, Excellentissime et illustrissime domine, tuae Sublimitati favens adsit. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Aprilis 1639.
Scribitur imperator in Hungaria quatuor millia militum facere. Princeps FloreminusGa naar voetnoot7 et ReinackiusGa naar voetnoot8 in Austria, in Polonia HofkirckiusGa naar voetnoot9, in Bohemia ColoredusGa naar voetnoot10, SchlickiusGa naar voetnoot11, TuliacusGa naar voetnoot12 militem conscribere. Praga transiisse quingentos a Vienna currus belli rebus onustos, machinas item aliquot. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|