Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4065. 1639 april 14. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Vincentio FabricioGa naar voetnoot2 per Angliam in Gallias tendente una cum adolescente patricio HamburgensiGa naar voetnoot3, cuius studiis praeest, facile perspexi vix duos intra menses meas tibi reddi posse literas. Nolui tamen eum sine illis dimittere, praesertim eum ipse urgeret, ut saltem minutum aliquid exararem et istiusmodi, ubi in mora nihil foret periculi. Eo autem lubentius morem gessi, quia amarem juvenem ob animi candorem et egregiam doctrinam, quam ex poematis ejusGa naar voetnoot4 et fortasse etiam literis, jam videris. Simul illud etiam, quam me omni officiorum genere sibi demerendum putarit. Equidem et ipse etiam, siqua possim, ei bene faxim lubens. Sed nunc non alio gratificari poteram quam paucula ad te scribendo. Caeterum intra paucos dies de aliis fusius tecum loquarGa naar voetnoot5, et quae magis ad nos pertineant. Nunc illud cum dolore referam utriusque nostri amantissimum Joannem MeursiumGa naar voetnoot6 - quemadmodum ejus collega Sora DanorumGa naar voetnoot7 ad me perscripsit - graviter adeo morbo decumbere, ut jam medici desperare incipiant. Scis calculo semper fuisse vexatum. Nunc vero etiam urinam emittit plane purulentam, ulceris in renibus, vel vesica, indicem. Ita paullatim imminuitur numerus eorum, qui literas colunt. Quando me quoque imperator meus arcessere hinc velit, scis me scire juxta cum ignarissimis. Sed tamen minime terret annus quem jam ingressus sum, climactericusGa naar voetnoot8. Puto | |
nec christiano homine indignum esse illud Bilbilici vatisGa naar voetnoot1, summum nec metuas diem nec optem. Ego vero etiam optarem, nisi cura meorum tangeret et voluptatis non parum caperem ex eo, quod mihi videar de plurimis bene mereri. Hoc ut quodammodo divinum videtur, ita divini plane beneficii esse agnosco. Omnis mea domus te, heroinam lectissimam uxorem tuam et liberos plurima salute impertit. Amstelodami, MDCXXXIX. XVIII Kal. Mai, quo die desitae legis servantes Judaeos Amstelodami video celebrare primum azymorumGa naar voetnoot2. Tuus aeternum
| |
Adres: Illustrissimo viro Hugoni Grotio, Regni, Suecici ad regem Christianissimum legato, Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 12 Aprilis 1639, Vossius. |
|