Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4056. 1639 april 9. Aan G. MüllerGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Binas a nobilitate vestra eodemque tempore literas accepi, datas Martii 5/15Ga naar voetnoot2 et 8/18Ga naar voetnoot3 statimque eis acceptis misi ad admissionalesGa naar voetnoot4, ut ad regemGa naar voetnoot5 aditum mihi facerent. Sed quominus eum subito habere possim, obstat infirmior regis valetudo, quae fecit, ut et nuntio pontificioGa naar voetnoot6 rex se excusaret. Instabo tamen nec unum sinam diem perire, ut quamprimum regi et illud pecunias Suediae debitas quod attinet et alterum ducis VinariensisGa naar voetnoot7 negotium commendem. Venit ab eo duce huc D. ErlachiusGa naar voetnoot8. Quid ferat, incertum est, recens enim advenit et, ut mos est hic, ante regem salutatum non invisit alios. Ex ipsius mandatis certior nobis de ducis Vinariensis rebus dabitur dijudicatio. Conveniam et D. BulioniumGa naar voetnoot9, aerarii praefectum de utroque negotio, altero directo nostro, altero per consequentiam. In ducis Vinariensis re eousque profectum est, ut de ordinaria pensione, cujus dies mense Februario cessit, datum sit breve regis et assignati fiscales reditus quidam, unde solutio fiat. Haec autem pensio pervenit ad VI centena francorum millia. At dux ob sumptus, quos sane grades fecit anno exacto, aequum putat se extra ordinem juvari; praesertim cum et Iouxiam arcem ceperit munieritque et regi paratus sit tradere. Res prosperae BanneriiGa naar voetnoot10 laetis hic procerum populique accipiuntur animis. Sed qui lumine gaudent opus est oleum affundant. Ex chartis, quas ad me misit D. CamerariusGa naar voetnoot11, video nihil malle Infra-Saxonicos quam ut belli exitum tutis sibi spectare liceat. Credo equidem. Sed quis nobis spondebit, si iterum invaluerint caesarianae res non illos nova ex metu sumpturos consilia? Interim placet quod et successus nostri et Curtianae circa pacem tergiversationes eo perduxere Daniae regemGa naar voetnoot12, ut sua se in pelle teneat. Quod et regem PoloniaeGa naar voetnoot13 facturum confido, si non sua sponte, at sufflaminatum a Polonica nobilitate. Forte et TurcaGa naar voetnoot14 ei dabit quod agat. Si Francofurtum Moeni versus procedit Bannerius, poterimus nos de eo nuntios celeriter huc perlatos vobis mittere. Daniae rex cum Batavis controversi aliquid habet de piscatu apud insulas Septentrionalis oceani. Forte eo naves suas diriget. Dantiscani non sunt extra periculum, nisi bonis federibus muniantur. Unde autem ea Suedis bello Germanico | |
distentis, Batavis suo more cunctabundis Dano solito suas res agere suspectoque liberis civitatibus? D. RousGa naar voetnoot1 ea in parte non infelix est, quod insurgentis inter Anglos Scotosque belli nec culpam nec damna feret. Illud tamen miror, quod D. SalviiGa naar voetnoot2 colloquia vitet, nisi forte imperatorisGa naar voetnoot3 et Poloni gratias talis frigusculi jactatione captat. De TransilvanoGa naar voetnoot4 non dubitavi unquam, quin fama quaesitae a nobis societatis suae usurus esset ad res suas apud imperatorem bene ponendas. Atqui jam eo qui abiit autumno cum quinquaginta millibus, eum in aperto fore dicebat BysterfeldiusGa naar voetnoot5, qui nunc, ut audio, otiosus professiones academicas captat. Vale, vir nobilissime, et fac, quaeso, ea quam saepissime intelligamus, quae sciri refert. Lutetiae, 9 Aprilis novi Calendarii 1639. |
|