Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4057. 1639 april 9. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque illustrissime domine, In rebus ducis VinariensisGa naar voetnoot7 hactenus processum est, ut datae sint assignationes pro sexcentis francicarum librarum millibus, quae deberi ex foedere ei coeperunt mense Februario extraordinariorum quos fecit sumtuum nulladum habita ratione. Verum venit huc ErlachiusGa naar voetnoot8, qui, ubi regemGa naar voetnoot9 nunc febricula impeditum ac regis ministros viderit, haud dubie ad nos quoque veniet mandatorumque suorum et eorum, quae hic impetrare poterit aut non poterit, nos faciet participes. Habet dux in sua potestate Jousiam arcem eamque diligenter munit, regi Galliae ad res in comitatu Burgundiae promovendas utilem locum. Si quae aequa sunt a Gallis accipiat, ipse quae aequa sunt vicissim praestabit. Idem, quem dixi, morbus regis me quoque impedit hactenus, ne, quod postulavi, ipsum adeundi tempus accipiam, ubi acceperim, perducturus ad conspectum salutationemque regis illustrem D. baronem OxenstiernamGa naar voetnoot10. Magnas copias colligere imperatoremGa naar voetnoot11 ad Francofurtum, ad Heilbronnam et alibi certum est. Et in Helvetiis comes AlthemiusGa naar voetnoot12, legatus imperatoris, laborat, ut iter obtineat. Duci Vinariensi tantum imminet negotii, ut beatum se hoc anno, ni fallor, putaturus sit, si possessa tueatur. Pars caesariani exercitus in ipsum et Sylvaticas urbes incumbet. Pars major in D. BanneriumGa naar voetnoot13 ibit florentem | |
sane rerum gestarum gloria, sed longe a praesidiis suis remotum neque tutum adversus incerti Martis aleam. Italicae res non parum Gallos perturbant. MantuanaGa naar voetnoot1 palam se bello exemit relictura Casale praemium potentiori. Sabaudica viduaGa naar voetnoot2 bellum sustentat invita nobilitate ac plebe Pedemontana, quae nunc eo validius movetur ad pacis desiderium, quod vis hostilis capto Chivassio non plus quam dimidii diei itinere absit a Taurinorum urbe. Suadent Galli viduae, ut suae ipsa securitati prospiciens in tutiora se referat, puta in Montimilianum firmissimam situ et opere Sabaudiae arcem. Recreatus est rex nuntio forte in majus aucto, qui fert, cum hostis bipartito divisisset exercitum, partem alteram a cardinale ValettaGa naar voetnoot3 caesam. Is cardinalis Valetta hactenus plus quatuor hominum millibus, quos in apertum produceret, non habuit. Nunc nova quindecim millia ad eum mitti dicuntur, duo futuri exercitus contra Hispaniam, alius in comitatu Burgundiae sub LongavillanoGa naar voetnoot4, duo alii ducibus MileraeoGa naar voetnoot5 et CastilionaeoGa naar voetnoot6 ad Belgicum finem, alius sub FeuquerioGa naar voetnoot7 incertum quo se versurus. Jam undique ad fines se movent copiae. Maio mense iturus eo est Castilionaeus. Regem ipsum rumor est iturum non Lugdunum quidem, ubi multum aegrotatur, sed ad vicina, ut propior sit Italiae rebusque laborantibus. Etiam ex Polonia multus miles ad imperatorem venire dicitur. PiccolominiusGa naar voetnoot8 vero, quasi abundet Austriacis miles, et se et exercitum suum Angliae regiGa naar voetnoot9 obtulit sperans puto beneficio, quo rex non sit usurus, gratiam et laudem parari posse. De ipsis Angliae Scotiaeque rebus nihil boni habeo, quod augurer. Crescit per Scotiam factio. In Anglia militiam non obscuri viri defugiunt. Exercitum habet rex magnum, sed, unde eum alat, pecunias aegre invenit. Regium jus hinc, inde libertas, speciosa nomina, accendunt animos neque sana consilia audiri sinunt. Qui in Anglia sunt episcopi et sacerdotum ceteri, tanquam in sua causa, regi in hoc bellum decimas suorum redituum pendunt. Hollandi naves Gallicas a Dunquercanis captias, a se receptas, ita ventis cogentibus intulere in Gallicum portum, Gratiae qui dicitur. Galli quae sua fuere sibi vindicant. Hollandi cum per horas plus XXIV nempe XXXVI naves istae in potestate Dunquercanorum fuerint, negant postliminio locum esse. Coget scilicet res ipsa aliquid in posterum super ejusmodi controversiis certum constitui. Mittit rex ad Batavos nobilem de Monte dictumGa naar voetnoot10, in Sabaudiam vero EmeriacumGa naar voetnoot11 legatum extraordinarium. | |
Contra ducem ValettamGa naar voetnoot1 pergunt citationes. Frater ejus nothusGa naar voetnoot2 hic in Bastiliam conjectus est. ChevreusiaGa naar voetnoot3 in Galliam venire plane recusat. Video cum dolore inter Anglos et Gallos veteres recrudescere inimicitias, partim quod tributum in peregrinos Angli ad suos quaestus imminuendos pertinere judicent, partim quod suspicio sit Gallicis ventis, praesertim a patre JosephoGa naar voetnoot4, commotos Scotiae fluctus. Praeterea legatus ScudamoriusGa naar voetnoot5 discedens munus ad se a rege missum ut minus eo, quod Gallicis legatis in Anglia datur, remisit et an rediturus sit, ut ipse speravit dixitque, comes LicestriusGa naar voetnoot6 dubitatur. Referet autem in Angliam comes Licestrius non sperandum esse, ut Galli pacem velint, inescati terris bello partis. Videtur etiam mari hoc anno inter Gallos et Hispanos certatum iri. Nam Hispanus quidem ad Barcelonam habere dicitur naves longas XL, totidem bellicas alias, Gallicae autem naves bellicae a Portu Gratiae decem, aliae e Bresta aliisque locis coeunt apud Rupellam. Quam incerta sint saepe quae magna cum auctoritate ad nos scribuntur, documento sit illud GoetsiiGa naar voetnoot7 supplicium, quod quidam vidisse se retulerat. Is Goetsius nunc et vivere nuntiatur et copias ducturus esse. Et ecce exemplum falsi rumoris aliud. Venit jam nunc ad me certus auctor, qui dicit pugnatum ad urbem Taurinorum; cardinalem autem Valettam, qui versus Laudem Pompeiam, ubi Sabaudi fratresGa naar voetnoot8 erant, speculatum processerat, cum eorum exercitus ad ipsa moenia Taurinorum venisset, insecutum, ut trepidantibus urbanis animos adderet, amissis suorum octingentis penetrasse tamen in urbem, in cujus arce se tenet vidua. Hosti esse XX peditum, IV equitum millia et in ipsa Pedemontana regione fratrum duorum, cardinalis Sabaudi et principis Thomae, validam esse factionem. Naves, quae Calendis Martiis Constantinopoli profectae decimum post diem Venetias advenere, nuntiant urbem aliam Bagdeto vicinam oppugnari a TurcaGa naar voetnoot9; remissum ab eo in Persidem legatum PersamGa naar voetnoot10 pro torque circumdatum decem procerum Persarum capitibus affirmat legatus caesareus apud VenetosGa naar voetnoot11. Iidem Veneti bajulo suoGa naar voetnoot12 mandarunt gratulationis officium de capto Bagdeto, quod tamen peragendum per legationem extraordinariam monet, qui Venetis bene velle credi vult, CahimacanusGa naar voetnoot13. Terret tamen Venetos ingens Constantinopoli paratus maritimus, quanquam affirmantibus Turcis in Cosaccos haec strui, eos, qui mare | |
Euxinum infestum habent. Verum et Afris praedonibus Constantinopoli et longas naves et alias fabricare ac comparare permittitur. Veneti tamen, quas Venetiis parant, galeassas duas et longas naves sive galeras decem, emittere ad pascha differunt. Det Deus, ut Turcicae minae bonam christiano orbi pacem pariant idemque, excellentissime ac illustrissime domine, reginamGa naar voetnoot1, regnum ac Sublimitatem tuam sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 9 Aprilis 1639.
Cardinalis Valetta cum toto suo exercitu est in Taurinorum oppido. Vulgant Galli et leves pugnas sibi prosperas in Montisferratensi agro, in collimitio utriusque Burgundiae et in fine Belgico ad Landresium. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|