Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4054. 1639 april 9. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime domine, Merito dolet Excellentia vestra literis 28 MartiiGa naar voetnoot5 datis fortissimum principem VinariensemGa naar voetnoot6 non pro suis meritis aestimari. Morbus quidem abiit, sed facile rediturus, si causae maneant. Hactenus in ejus negotio quotidianis flagitationibus profecimus, ut assignationes datae sint de eo, quod ipsi ex foedere mense Februario deberi coepit. Ut vero ingentium, quos fecit, sumptuum extra id, quod pactis comprehensum est, | |
ratio habeatur, non impetramus. Duo tamen sunt, quae mihi spem faciunt etiam haec desideria nostra non fore irrita: quod huc a duce venit D. ErlachiusGa naar voetnoot1, qui quid ferat cognoscemus, ubi is regemGa naar voetnoot2 viderit, qui nunc febricula impeditur, ne quem audiat; deinde quod Jousiam arcem dux et retinet et bene munit, quo munere regi sane oportuno, si regem donet dux, merebitur ea liberalitas novam regis liberalitatem. Cum vero pars caesarearum copiarum per Helvetiorum terras et eis circumdata, quod docetGa naar voetnoot3 mandata ab imperatoreGa naar voetnoot4 comiti AlthemioGa naar voetnoot5 legatio in urbes illas Silvaticas, irruere propositum habeat, multum vereor, ut hoc anno dux plus agere possit quam sua tueri, si tamen id plene poterit. Maxima autem pars imperatoris copiarum, quae ad Francofurtum, Hailbrunam et alibi coirt, in D. BanneriumGa naar voetnoot6 ingruet, qui eo diligentius cavere sibi debebit, quod, ut prudenter observat Excellentia vestra, nihil socium prope se habebit et longe a praesidiis suis aberit. Germaniae autem civitates, quanquam dure habitae ab imperatore, non facile ab eo deficient, nisi res primum nostras bene firmatas circum se viderint. Helvetiorum corpus, ne ruptis quibus aegre cohaeret vinculis dissiliat, maximum hoc tempore periculum est. Protestantes viribus praestantiores aliorum numero praevalentium consensu vinci se neque curari pro discriminis magnitudine communem societatem indignantur agitaturque satis per se mobilis pars utraque procellis, haec ab Hispania et imperatore, illa a Galliae flantibus. Protestantibus ducis Vinariensis tutela non deerit, sed inchoare bellum odiosum est, exspectare autem, donec inimici vim inferant, periculosum. Illud vero gravissimum, quod in tam perplexis rebus nemo ipsis consilium dare potest, qui suspectus non sit. QuodGa naar voetnoot7 principes illos civitatesque Germaniae attinet, qui bello eximere se voluere, apparet extortum id praesentis periculi metu. Si vero iterum circum ipsos invaluerint imperatoris arma, iterum bello in nos se implicabunt. Qui ex tempore fidem mutarunt, eis non ultra quam ferunt tempora credi potest. Magni sane sunt Galliae paratus, naves a Portu Gratiae decem, aliae a Bresta locisque aliis ad Rupellam ivere oppositurae se Hispani conatibus, qui ad Barcinonem XL naves longas totidemque bellicas habens Galliae litoribus imminet. Excercitus terra contra Hispaniam ipsam rex habere constituit duos. In Italiam mittere se dicit XV millia ubi capto ChivascoGa naar voetnoot8 hostis prope ad Taurinorum urbem accessit magno viduaeGa naar voetnoot9 etiam a suis periculo, quibus omnibus nolentibus bellum est. Suadetur ei viduae, ut Mommelianum concedat. Solatur tamen nos, quod rex nuntium accepit caesam a cardinali ValettaGa naar voetnoot10 partem hostilis exercitus, quem hostis nihil tale metuens diviserat, nisi forte, ut solet fieri, in majus ista inflantur. | |
In comitatu Burgundiae rem geret LongavillanusGa naar voetnoot1 contra LotharingumGa naar voetnoot2, cui supplementa mittunt imperator et comitatui metuens HispanusGa naar voetnoot3. MilereiusGa naar voetnoot4 et CastilionaeusGa naar voetnoot5 cum suo quisque exercitu Majo mense coepturi putantur hostilia in finitimos Belgas. Alium exercitum FeuqueriusGa naar voetnoot6 eo vertet, quo usus exiget. In aula rumor est regem ipsum eo iturum, unde propior sit Italiae rebus. Pecuniae cum gemitu quidem et querelis multorum, tamen reperiuntur fractis exemplo aliorum quibus imperia abnuisse male cessit omnium animis. Tamen peregrinitatis tributo acriter contradicunt Angli vereorque, ne et hoc accedat ad resuscitandas gentium inter se simultates, praesertim cum sint Anglorum quidam ita suspicaces, ut Scotorum incensos animos putent admotis et e Gallia flabellis. Legatus certe ScutamoriusGa naar voetnoot7 donum, quod rex Galliae de more abeunti miserat, ut dignitate sua inferius remisit. Hispanus haec videns, non desinit operam suam venditare Angliae regiGa naar voetnoot8 in tantum, ut PiccolominaeusGa naar voetnoot9 ei et se et exercitum suum obtulerit. Videtur omnino crescere illus intestinum Britanniae malum neque medecinam recipere, magno et regis et populorum et rei communiter Europam spectantis detrimento. De pace Germaniae, quantum prospicio, in longum tempus spes nos deseritGa naar voetnoot10 beneque evenit, quod aequi homines intelligent penes hostem stetisse, quominus ad colloquia veniretur negatis diplomatibus, qualia olim Batavis data sunt. TurcamGa naar voetnoot11 sane quod metuant, habent Austriaci, si is cum PersaGa naar voetnoot12 res suas composuerit. Sed dicitur in alias Persarum urbes vertisse vim belli ac Persam legatumGa naar voetnoot13 remisisse circumdatum pro torque decem procerum Persarum capitibus. Veneti in bona spe sunt pacis mansurae et putantur legatum extra ordinem missuri ad eam firmandam simulque peragendum de Bagdeto gratulationis officium. In Cosaccos illos, qui mare Euxinum infestum habent, classis e Constantinopoli exiit. Credibile est aut aliquid mali e Lithuania metuere Poloniae regemGa naar voetnoot14 aut aliquid eum mali aliis moliri, quod tam diu abest a solita sede. Dantiscanis sane metuo, cum contrarios jam sibi habeant regem Poloniae, Poloniam ipsam et Prussiam electoris BrandenburgiciGa naar voetnoot15. Suedos ne se eorum negotiis misceant tam grave bellum satis excusat. Quod si cunctantur Batavi, | |
sola in Dano spes restat, cui quantum fidi possit, respectanti imperatoris gratiam nec amico liberis civitatibus equidem non video. Regium illud in Scotos edictumGa naar voetnoot1 nondum vidi. Non deerunt parti utrique speciosa vocabula. Deum serio precor, ut ad pacem eos flectat, jacentis diu domus Palatinae misereatur Excellentiamque vestram benignus sospitet. Excellentiae vestrae perpetuum ad cultum obligatus
| |
Lutetiae, 9 Aprilis 1639.
Iam certiora disco de Pedemontanis rebus. Cum ad Laudem Pompeiam apparuisset cum exercitu magno cardinalis SabaudusGa naar voetnoot2, profectum eo cum milite Valettam cardinalem; sed illo transeunte flumen et magno cum strepitu territante Taurinorum moenia accurrisse eo subito Valettam et pugnasse cum octingentorum ferme de suis clade, sed, quod maxime necessarium erat ad firmandos Taurinorum animos, penetrasse in urbem. Vidua Sabaudica ibidem in arce adhuc est non sine metu externi internique mali. GotziumGa naar voetnoot3 quae interfecerat fama resuscitavit dicitque eum brevi adfuturum cum imperio militari. Venit ad me jam Erlachius, qui mandata habet gratulandi regi de delphinoGa naar voetnoot4, excusare ducem, quod negotiis, deinde morbo impeditus huc non venerit, orare augmenta sui exercitus et intelligere ex rege, quid hoc anno agendum censeat. Vulgant Galli et pugnas sibi prosperas, sed leves in Montisferratensi agro, in collimitio utriusque Burgundiae et in collimitio Galliae ac Belgicae inter Landresiam et Avennas. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae C. 7/17 Ap. 1639. |
|