Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4048. 1639 april 2. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime atque illustrissime domine, Accepi a D. cardinaliGa naar voetnoot3 instrumentum quo ratum facit ex potestate sibi concessa permissum regisGa naar voetnoot4 de cannabaceis telis per nostros evehendis; ejus mitto exemplum. Idem cardinalis domum, quam in hac urbe habet splendidissimam, donavit regi etiam scripturis interpositis. Hac liberalitate credidit et se levari parte invidiae et firmiora fieri cetera successoribus suis. Incipiunt movere se milites, ut praestituta die sint in iis collimitiis ad quae destinantur. Sed res ducis VinariensisGa naar voetnoot5 tardius quam pro occasionum tantarum celeritate procedunt. Nos nihil omittimus, quo impelli haec aula ad promovendum bonum publicum possit. Interim in tanto sumptu bellico non desinit Gallia ostentare divitias data pecunia mandatisque NoyerioGa naar voetnoot6, ut quae ad Luparam quadrandam deficiunt, consummet. MileraeusGa naar voetnoot7, cardinalis propinquus, honorem sibi quaerit reducti in patriam comitis SuessionensisGa naar voetnoot8 et de conditionibus cum eo per literas ac nuntios agit. Rumor his diebus per urbem sparsus fuit Suedos et ducem Vinariensem seorsim moliri indutias, quem ego et fidei apud Suedos sanctimonia et ipso rerum D. BanneriiGa naar voetnoot9 cursu refutavi. Det Deus, excellentissime et illustrissime domine, cuncta felicia regno reginaeGa naar voetnoot10 tuaeque Sublimitati. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2 Aprilis novi Calendarii 1639. Dicitur hic princeps ThomasGa naar voetnoot11 esse in Italia in oppido Laudensi. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|