Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4028. 1639 maart 19. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque illustrissime domine, In homine ingrato semper credidi omnia latere vitia. Essem autem talis, nisi et agnoscerem et profiterer me quicquid habeo splendoris, quicquid fortunae debere Excellentiae vestrae domui. Nunquam quisquam cuiquam tam gratus advenit quam mihi illustris D. Gabriel OxenstiernaGa naar voetnoot7 tum ob ea, quae ipsius proximis debeo, tum ob vinculum commune bonarum literarum, in quibus tantum | |
fecit profectum, ut, etiamsi in minori fortuna esset, splendorem inde posset consequi, nunc vero splendorem addat familiae splendidissimae. Literae mihi Sublimitatis tuaeGa naar voetnoot1 tum per se fuere gratissimae, tum plurimum mihi addunt animi, cum ex iis disco meam in hac legatione operam non sane quam vellem utilem, sed plenam bonae fidei, tam benignis judiciis aestimari. Contendam igitur plus etiam posse quam possum, ne tantos viros regni principesGa naar voetnoot2 tam prolixe de me meritos aut judicii de me aut bonitatis in me suae poeniteat. Efficiam, ut illustris D. Baro et regemGa naar voetnoot3 et D. cardinalemGa naar voetnoot4 et quicquid hic conspici dignum est conspiciat et ab ipsis conspiciatur, quorum, ea est ipsius virtus, non hoc magis, quam illud ipsi erit honorificum. Illustri D. CrusioGa naar voetnoot5, non jam dicam ob ipsius necessitudines, sed ob ipsum singularemque ipsius comitatem, tantum debeo, ut neque potuerim factis id ostendere neque nunc verbis queam praedicare. Sed si verum est, quod philosophi dicunt, gratum jam esse qui gratus esse voluit, illis quidem divitiis abundo; ac proinde, ne tempora regno debita morer, Deum precabor, ut cum reginaGa naar voetnoot6 ac regno, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam omnesque ejus caritates tegat ac sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 9/19 Martii 1639. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|