Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4013. 1639 maart 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Laboravi summa diligentia ad obtinendas liberi commeatus literas pro cannabaceis, unde vela fiunt. Postulavi autem monitu ThoriiGa naar voetnoot2 pro ducentis fascibus trecentos. Polliciti mihi sunt se id effectum daturos tum ChavigniacusGa naar voetnoot3 tum is, cui ferme omnem operam delegat Chavigniacus, propinquus ei LabardiusGa naar voetnoot4. Trahi tamen me video hactenus et fieri potest, ut haec hilaria, comoediae, choreae, convivationes aliquid impediverint, accedit alia conjectura, quod Labardeus, qui antehac regno Suediae multis in causis commodum se praebuit, in impedimentorum Sublimitatis tuae travectione, in re D. SpiringiiGa naar voetnoot5, in multorum Suedorum itineribus et, quod HeufdiusGa naar voetnoot6 me admonuit, in pittaciis pecuniam nobis solvi jubentibus nullam a nobis unquam expertus est liberalitatem, cum ab aliis negligi non soleat. Quare ex usu judicem praecipi Heufdio, ut aliqua largitione fiat nobis devinctior. Chavigniacus in sermone etiam de adeundo a me cardinaliGa naar voetnoot7 dixit aliquid, sed obiter tantum. Respondi me omni modo ostendisse, quanti facerem a viro eminentissimo nosci. Sed ex quo AngliGa naar voetnoot8 eum adire defugerint, mihi quoque mandatum, ut eorum sequerer exemplum; habeo autem SchmalchiiGa naar voetnoot9 ea de re literas. Addidi, si comes Licestrius et publici boni studiosissimus et cardinalis amicitiam mire expetens aliquam inveniret rationem dignitati et regis suiGa naar voetnoot10 et cardinalis satisfacientem, habiturum me, quod imitari possim. Verum dixit mihi comes Licestrius regem suum in proposito perstiturum. Neque ego sine novo mandato quicquam audeo. Fieri etiam potest, ut per multos, quos habent, exploratores cognoverint qui res Gallicas agunt me neutiquam suasorem fuisse duci VinariensiGa naar voetnoot11 ejusque hominibus, ut Brissacum in Gallorum manus daretur. Habui autem ejus facti mei causas tam graves, sive ducem spectabam sive Germaniam resque communes sive Galliam ipsam, ut ejus me nec minimum poeniteat. In choreis, quae his diebus tum ad S. Germani tum in urbe saltatae sunt, Suedis suus habitus est honos. Mundo enim in quatuor partes dissiliente cessit ipsis pars quarta, non minus quam Gallorum et Hispanorum regibus et Germaniae | |
Anglo otioso spectante. Versus tunc dictosGa naar voetnoot1 mitto, in quibus et illustri Saxoni, id est duci Vinariensi, praebitum est, quod virtuti ejus debebatur, testimonium. Venit huc rursum ab aula Anglica nobilis, Germanus nomineGa naar voetnoot2, ad commendandum reginae matrisGa naar voetnoot3 negotium. Parum promovet regeGa naar voetnoot4 metuente matrem, ut putat, vindictae cupidam non modo in Gallia videre, sed et in vicinis locis alere, ne ipsa factionem alat, haud ignarus multos esse, quibus non placent praesentia. Marchio JagerndorfiusGa naar voetnoot5 in his choreis a cardinali benigne exceptus est; prospectum ipsi, ne desit, unde se honeste exhibeat. Videtur nunc iter struere ad matremGa naar voetnoot6, quae Basileae est, et ad ducem Vinariensem. Gallorum res in comitatu Burgundiae in spe bona sunt. Eques Vinariensis eas terras percursans nihil hostile reperit. Graiae, Dolae, Vesontione libra panis venit quinque Gallicis solidis et pecunia deficit. Ad legatum Gallicum, qui apud Helvetios estGa naar voetnoot7, missa est pecunia, unde solvantur pensiones; id praecedere debet, antequam dilectus effectum habeat. Muniunt se Herveticae urbes belli motu. Jam tempus in eo est, ut effluat quod ad dandam Rhaetis Vallis Telinae possessionem sibi praestituerat LeganesiusGa naar voetnoot8. Itaque videbimus, plus ne cupiditas an fides sit valitura. ImperatorGa naar voetnoot9 et diligenter militem scribit in propriis terris et victus copiam tum in alia loca cogit, tum Constantiam. Sabaudi viduaGa naar voetnoot10 et ipsa conducit militem in locis non procul a Geneva caletque ibi opus continuandi Lemanni cum altero lacu, qui Iverdunus dicitur. Venire imperatorem Ulmam rumor est. Haud dubie magni erunt hoc anno conatus hostium, quibus non nisi magno consensu contrairi potest. Deus, armorum pacisque arbiter, cuncta ad commune christianitatis bonum dirigat idemque, Excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimatem sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Martii 1639.
Venit ad me jam ViquefortiusGa naar voetnoot11. Video plane id metuere ducem, ne ipse exercitusque ejus pertenuis accessio fiant exercitus, qui datur duci LongavillanoGa naar voetnoot12 cum dignitatis gloriaeque suae detrimento. Poscam ad regem aditum, ut ipsi res ducis Vinariensis serio commendem. Leganesius novum munimentum struit inter Lesiam et Landavam. Dux LotharingiaeGa naar voetnoot13 ad Vesulam oppidum haeret cum IV millium agmine. | |
Transiit hac ex Brabantia in Hispaniam MirabeliusGa naar voetnoot1 legatus regis Hispaniae. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|