Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4012. 1639 maart 12. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Sperare me faciunt literae, quas Excellentia vestra fine Februarii deditGa naar voetnoot2, in melius procedere ipsius valetudinem, quod beneficium ut solidum nobis praestet, Deum precor. Brisaci puto jam esse ducem VinariensemGa naar voetnoot3 et captum ab eo consilium quod ipsi, quod Germaniae, quod Galliae maxime expedit. Ego quidem ob graves causas quid de hoc negotio sentirem, non nisi tenuiter ad ducem scripseramGa naar voetnoot4, sed rationes, quibus movebar liberaliter admodum explicaveram D. WickefortioGa naar voetnoot5, quiGa naar voetnoot6 eas perscripsit et quicquid suae erat facultatis contulit, ut magis quidGa naar voetnoot7 utile esset Galliae quam quid Gallia expeteret, spectaretur. Est in reditu InsulanusGa naar voetnoot8 legatiunculae suae irritus. Sed multum metuimus, ne aula haec repulsarum impatiens pecunias, quibus maxime dux indiget, retentando se vindicet. Attamen non sine spe sumus fore, ut ingentes hostium motus tales offensas obliterent. Certe imperatoremGa naar voetnoot9 per terras domui suae proprias magnos facere dilectus etiam hic cognovimus: copiam victus Constantiam et in alia cogi loca; plenam milite ejus Sueviam; exspectari ipsum Ulmae. Non parum trepidant Helveticae civitates: quaedam et munitiones suas augent. RexGa naar voetnoot10 ad Helvetios quod debebat pecuniae misit. Id omissum hactenus impedimento fuerat ad conscribendum militem. Dies prope exiit, intra quem ex LeganesiiGa naar voetnoot11 promisso Vallis Telina tradi Rhaetis debuit. Itaque brevi discemus, quid ea in re constituerit Hispanus. Interim caedium invalescit licentia Rhaetique aliquot a Vallitelinatibus trucidati sunt. Leganesius in Hispaniam misit, ut novo milite augeatur. Apud Helvetios suspiciones in Gallos et discordias serit, quantum potest, legatus Hispanicus Didacus SarmientaGa naar voetnoot12. Pro Sabaudi viduaGa naar voetnoot13 circa Genevae fines miles scribitur pergitque illis in locis opus coeptum ad conjungendum lacum Iverdunum cum Lemanno. Hic omnia strepuere choreis, in quibus actae personae tum Suedorum, tum | |
illustris SaxonisGa naar voetnoot1 magna cum et hujus et illorum laudeGa naar voetnoot2. Graiae, Dolae, Vesontione multum esuritur tanta panis caritate, ut libra panis quinque Gallicis solidis liceat. Accedit malum alterum, pecuniae penuria. Agrum autem omnem ab hoste derelictum Vinarienses milites reperere. Nobilis Anglus Germanus nomineGa naar voetnoot3 huc iterum venit ob difficile illud de regina matreGa naar voetnoot4 negotium. Nam regina AngliaeGa naar voetnoot5 de suo huc adventu mutasse consilium dicitur. Hic vehementer perstatur in proposito de non alenda matre, nisi in Etruriam concedat. Marchio IagrendorfiusGa naar voetnoot6 bene hic excipitur et a rege honeste alitur. De LotharingoGa naar voetnoot7 video spem transactionis contabescere. De principe RupertoGa naar voetnoot8 semper id, quod scribit Excellentia vestra, futurum credidi, ut omnibus modis tentetur ad faciendum a domo sua divortium. Navalis Batavorum de Dunquercanis victoria sane gloriosa est et in reddendis praemiis procerum munificentia aliis ad paria agenda erit incitamentum. Non parum haec res promovebit, id quod commune est, si tempori non desumus. De Hassica pace datur et hic spes fore, ut disturbetur. Mihi non videtur ita religiosus fore imperator, ut pacem sibi imprimis utilem ad religionis nodum patiatur implicari. Si aliorum detrectationesGa naar voetnoot9 metuit, poterit, ut saepe factum alibi, arcanis pactionibus res expediri. Et, ut scripsi antehac, e re est ipsius imperatoris magis quam protestantium duo esse eorum per Germaniam genera. D. EstampioGa naar voetnoot10 objicitur, quod ante pecuniam dederit quam de militia ab Hassicis copiis suscipienda certus essetGa naar voetnoot11. Hi enim homines spem pretio non emunt. De Scoticis rebus quanquam molliter loquitur comes LicestriusGa naar voetnoot12, metuo tamen duriora Deumque rogo, ut desaeviat exitiose his temporibus se interjiciens procella. De TransilvanoGa naar voetnoot13 est quod semper putavi. Speculatur fortunam partium et tempore utitur. Venetorum controversiam in eo esse, ut componatur sperari video. Sed de Persica pace nihil dum habemus. Oratori HagaeGa naar voetnoot14 ut et D. baroni OxenstiernaeGa naar voetnoot15 itinera precor felicia vestraeque Excellentiae cuncta prosperrima. Excellentiae vestrae constanter devinctus
| |
Lutetiae, 2/12 Martii 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 9/19 Martij, 1639. |
|