Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3983. 1639 februari 19. Aan G. MüllerGa naar voetnoot5.Nobilissime domine, Pergratae mihi fuere, ut omnes, quae ad me veniunt, Nobilitatis vestrae literae, ita quae nunc perlatae ad me sunt, scriptae autem 15 IanuariiGa naar voetnoot6. Pavor ille legatorum CaesarisGa naar voetnoot7 et Lunaeburgensis conventus fuga ad BanneriiGa naar voetnoot8 adventum bonum sunt omen nobis, melius vero, quod idem conventus imperatori, ut video, nihil respondit πρὸς ἔπος. Quod sive factum est armorum nostrorum metu sive taedio jussorum imperatoris, est unde aut securiores simus aut alacriores. Curtius isteGa naar voetnoot9, ut video, non is est, qui in voraginem desilire velit duo eo illaturus Romana bona, arma et virtutemGa naar voetnoot10. Gaudeo, quod speraveram, fecisse nobilitatem Danicam et intercessisse motibus protestantes amplius distracturis. Ad Domisium quod hyems prohibuit dare aestas poterit. | |
Domini Bannerii cum D. DavausioGa naar voetnoot1 ita subita, ita bene caelata colloquia dubium non est, quin magni aliquid parturiant. Doleo vero vicem illustrissimi D. SalviiGa naar voetnoot2, qui iter ingressus periculo non vacans a proposito aberraverit. Lunaeburgicos et Brunsvicenses principesGa naar voetnoot3 puto quieturos in propria pelle. Resurgentibus cum maxime Scoticis tumultibus credibile non est ausuros Anglos, quod antehac cum Scotis concordantes ausi non sunt, nec quicquam forte mihi pollicentur quos hic audio sermones. Miser elector PalatinusGa naar voetnoot4 quoquo it nihil aliud quam testem circumfert quam nihil aut ipse possit aut pro eo velint qui possunt. Transilvaniae res longinquae sunt nobis et facile est, ut in iis fallamur. Nec si cordi esset properare, quantum exigit occasio, haesisset tamdiu in Batavis BisterfeldiusGa naar voetnoot5 alia potius omnia agens quam publica. Responsum a reginaGa naar voetnoot6 WibioGa naar voetnoot7 datum dignum est Suedica generositate. Brisacum futurum ne sit operae navatae an pecuniae praemium, dubitamus adhuc. Ego omnibus edico id, quod hac in re optimum est Germaniae rebus, idem Galliae esse tutissimum utilissimumque. Regina materGa naar voetnoot8 scripto editoGa naar voetnoot9 regiGa naar voetnoot10 blanditur, ut redeat. Sed ad ejus sirenis cantum, ut UlyssesGa naar voetnoot11 olim sociis, ita regi aures inceravit Riceliacus cardinalis. Caetera ex aliis meis literis Nobilitati vestrae promptum erit cognoscere. Deum rogo, ut illustrissimum D. Salvium ac Nobilitatem vestram sospitet. Nobilitati Vestrae obligatissimus
| |
Lutetiae, 9/19 Februarii 1639. |
|