Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3957. 1639 februari 5. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime domine, Literas, quas Excellentia vestra scripsit 23 JanuariiGa naar voetnoot4 jam nunc accipio solito serius, quod tabellarius in itinere in praedones inciderit. In negotium illud Helveticum velis remisque connitimur. Videbimus, an satis animi illis sit futurum, ut suae securitati consulant. Certe Austriacae domui, a qua prope circumsidentur non immemore veteris imperii, cur multum fidant, nihil causae est. Sed mira torpedo invasit saeculi nostri homines nec quisquam mala sua sentit, nisi postquam cavendi tempora abierunt. Apud Rhaetos paucorum potentia Hispanicis se viribus munit. Plebis inania sunt murmura. Brisaci multum est copiae ad victum. DuxGa naar voetnoot5 cum Gallis GuebrianiGa naar voetnoot6 ac magna sui militis parte in comitatu est Burgundiae captoque Pontarlerio oppido territat Graiam, Dolam, Vesontionem. In hac urbe aegrotat dux CarolusGa naar voetnoot7, ad quem pelliciendum in conditiones missus est ex ipso carcere, in quem belli sorte inciderat, marchio VillaGa naar voetnoot8 valde apud eum gratiosus, cum mandatis a cardinali Riceliaco. RosaGa naar voetnoot9 Vallem Mortaviam invasit ibidemque multum reperit equorum et commeatus. Dux tamen Vinariensis pergit famam spargere de suo in aulam itinere. Quod si suscipit, necesse erit, ut de Brisaco id constituat, quod placebit Gallis. Multa illi matrimonia ostentantur. Sed videtur alienus a nuptiis animus bellatoris. | |
D. BanneriusGa naar voetnoot1 ut aliquid in Bohemiam moliatur, putem e re esse nec occasiones defore. Sed magna intervalla ab iis, quae nostri tenent, et suspectus a tergo DanusGa naar voetnoot2 spem mihi hanc imminuuntGa naar voetnoot3. Forte aliquid boni nuntii nobis adferet hirundo. ImperatoremGa naar voetnoot4 ita arbitror favere PolonoGa naar voetnoot5, ut Danum hoc quidem tempore offensurus non sit. Danum vero ita gratias captare imperatoris, ut privata semper utilitas transluceat. NobilitatiGa naar voetnoot6 Polonae in regem suum suspiciones accendet regis ejusdem cum electore BrandenburgicoGa naar voetnoot7 colloquium. Quod Suedis quoque non potest non esse formidolosum, sive mare Balticum, sive Livoniam respicimus. Dantiscanorum jus viribus eget, quas quia per se non habent, opus est socios quaerant. Sicut autem Danorum non spernenda, ita Batavorum societas illis esset utilissima. Video apud Batavos conventum ex conventu nasci, expediri parum; qualis cunctatio Germaniam perdidit occasionum celeritate non exspectante gentis tarditatem. Habent quod agant et domi et apud Indos. Ὁ δὲ δρῶν τὰ τοῦ μέλλοντος οἴχεται φέρωνGa naar voetnoot8. Galli et antehac pecuniam obtulere Americanae in Batavis societati et offerunt nunc, sed pro ea plusculum inspectionis in res societatis sibi postulant quam Batavis tutum videatur concedere. An cum tribunis quibusdam Hassicis egerit D. legatus EstampiusGa naar voetnoot9, nescio; MelandrumGa naar voetnoot10 autem Galliam militiam suscepturum plane non arbitror et Excellentiae vestrae accedo credenti non defore imperatori rationes evolvendi ejus nodi, ad quem pactio Hassica videtur adhaerescere. Quid futurum sit de Infra-Saxonico, quid de nondum facto foedere Infra-Rhenano, brevi appariturum puto. De contracto foedere inter D. SalviumGa naar voetnoot11 et D. RoumGa naar voetnoot12 nihil ad me D. MullerusGa naar voetnoot13, potius contraria; neque vero legatorum hic BritannicorumGa naar voetnoot14 sermones multum mihi spei faciunt. Metuere eosdem video, ne parlamenti tempore resurgant dolosis magis cineribus obruti quam exstincti ignes Scotici; quod ut regisGa naar voetnoot15 populariumque sapientia evitetur, Deum rogo. De magni D. cancellariiGa naar voetnoot16 in citeriores partes adventu video utrinque causas, quae dubitare nos sinant. | |
De morte illustrissimae principis PalatinaeGa naar voetnoot1 ex animo doleo et reginaeGa naar voetnoot2 causa et ejus, qui hic est, principisGa naar voetnoot3 spei optimae, qui in tam bona ac provida matre non levem fecit jacturam. Sed ἀνϑρωπίνως τὰ ϑεῖα χρή ϑνητὸν φέρεινGa naar voetnoot4. Haec exempla nos quotidie monent spectare metam. Quae ex Thracia veniunt literae ajunt obsideri Babylonem a quingentis hominum millibus, quibus machinae magnae sint centum, defendi a millibus XXV, quorum sex millia sint christiani operum militarium non ignari. Veneti trepidant. Negotium illud DanicumGa naar voetnoot5 diutius trahitur quam ut certi aliquid polliceri mihi audeam. Vereor, ne princeps ille aliorum invitationibus apud alios se facere velit pretiosiorem. Sed haec Galli nobilis, qui eo ivitGa naar voetnoot6, perspicaciae exploranda relinquo. Etiam D. AlstediiGa naar voetnoot7 obitus moerorem mihi adfert. Noram eum ex scriptis famaque virum egregium. Tales amittere non levis est accessio ad alia horum temporum mala. Thani obsidium repetiere Galli. Hispani non parum ea in parte solliciti commeatus invexere in Dolam et Graiam. Cursitant Vinarienses milites longe lateque, ut solent. Tigurini, Stenum et Rheno adsita muniunt. Constantia praesidium accepit militum D. In Suevia pars maxima agit copiarum imperatoris. Exspectatur hic CnutiusGa naar voetnoot8 consiliorum arcanorum inter principem ArausionensemGa naar voetnoot9 et cardinalemGa naar voetnoot10 internuntius. Belli Gallici paratus magni apparent in Hispanos et Belgas, etiam ad Rupellam collecta centum navium classe. Reginam matremGa naar voetnoot11 libenter apud se retinebunt Angli, si filius ei det, unde vivat. Aequum enim est in eo officio filium generoGa naar voetnoot12 anteferri. Sed hic metus etiam nunc aures obstruit. Deus Excellentiam vestram cum omnibus ei caris sospitem servetGa naar voetnoot13. Excellentiae Vestrae constantissimam observantiam debens
| |
Scribebam Lutetiae, 5 Februarij 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 2/12 Febr. 1639. |
|