Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3956. 1639 februari 1. Van H. AppelboomGa naar voetnoot3.Illustrissime domine, Si verba suppeterent animo meo, nemini eorum cederem, qui conantur Excellentiae tuae beneficia depraedicare. Ego enim, si quisquam alius, magno illo nomine, fructu liberioris admissionis, Excellentiae tuae obstrictus teneor, quem honorem quia dignis laudibus efferre nequeo, nedum remunerari, permittam summis ingeniis, ut, cum in publicis tuis meritis exornandis sese sunt defatigaturi, etiam pro me virtuti tuae litent. Ego vero interea, quod unicum sorti meae est indultum, cum clientibus tuis certabo agnitione beneficiorum et Excellentiae tuae observantia. Cuius rei intuitu curae mihi esse volui certiora ex patria mea habere de temeritate eiusGa naar voetnoot4, qui, cum vix subsellia amanuensium superasset, ausus est maiora viribus suis sperare seque opponere Excellentiae tuae iamdudum regum negotiis pari. De quo iam nuperrime duo ad me scripsere; alter VeidenhaimGa naar voetnoot5, qui Parisiis erat cum illustri domino KruusGa naar voetnoot6, spectator et inimicus tantae petulantiae, | |
alter vero affinitate et amore ei coniunctissimus, filioque illustrissimi domini cancellariiGa naar voetnoot1 a studiisGa naar voetnoot2. Ex utrisque apparet virum illum extitisse fabrum non modo dignitatis tantopere affectatae, sed etiam infortunii iam imminentis. De quo etsi novi Excellentiam tuam non dubitare, volui tamen in rei fidem has amicorum meorum relationes cum ea communicare. Quod superest, Deum oro et obtestor ut te, Illustrissime Domine, diu rei literariae et cui te totum sacrasti, patriae meae incolumem conservet. Illustrissimae tuae excellentiae dicatissimus
| |
Aureliae, 1 Febr. An. 1639. |