Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3963. 1639 februari 7. Aan H. AppelboomGa naar voetnoot9.Vir clarissime, Cognovi ex epistolio Claritatis vestraeGa naar voetnoot10, quanto ipsa me amore absens non minus quam praesens prosequatur. Gratiam debeo multo justiorem ea, quam mihi nihil tale merito habent literae istae. Sed quando bonorum mos est benevolentiam | |
pro beneficio accipere, patiar me pro beneficio haberi, dum eadem lege te quoque beneficiis asscribam. At quanti faciam studium illud in me Claritatis vestrae scio quidem nunc ego apud me, sciet et Claritas vestra, ubi aliquid mihi in quo id significare possim indicaverit. Isti homuncioniGa naar voetnoot1, quem schedula innuit, nihil nisi bonum opto. Inter bona autem, ni fallor, et hoc est, ut se nosse suoque se modulo metiri discat. Generosissimum D. CrusiumGa naar voetnoot2, cujus ego fortunam splendidissimam non tanti puto, quin virtutem pluris aestimem melius valere gaudeo Deumque precor, ut id ei sit diuturnum et felices nuptiae. Vale, optime Appelbomi. Claritudini tuae optima omnia volens
| |
Lutetiae VII Februarii MDCXXXIX. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Appelboom. In dorso schreef Appelboom: 1639 - 7 February. |
|