Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3939. 1639 januari 22. Aan J. de la GardieGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Ut D. SoucheoGa naar voetnoot2 ea praestem omnia, quae proficisci a me possunt, sufficere poterant vel auctoritas apud me Sublimitatis tuae vel meritorum illius praedicatio. Nunc cum utrunque hoc ad ejus commendationem coëat, hoc magis annitar, ut desideria ejus non subsequar tantum, sed et, si possim, praeveniam. Rogo autem Sublimitatem tuam, ne ulla in re, quae ad ipsam amicosve ejus pertineat, meae parcat operae; nihil enim opto magis quam Excellentissimis regni rectoribusGa naar voetnoot3 et universis inservire publice et singulis privatim. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam diu regno nobisque omnibus incolumen servet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Ianuarii 1639. |