Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3891. 1638 december 18. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, De iis, quae attigeram nuper, haec propiora didici e literis scriptis 2 mensis hujus e Neuburgo, ubi tum dux erat VinariensisGa naar voetnoot2. Cum ad Lauffenburgum nuper ex parte transrhenana accesserat hostis, partem oppidi eadem sitam ripa cepit et pontem praeclari operis, quanquam per Vinarienses a ripa semotum, incendit. Quae ad Drusenhemum Rhenum transiit, pars magna equitatus hostilis ducem habebat HorstiumGa naar voetnoot3, vigiliis praefectum, junxitque se cum Lotharingis ducibus CaroloGa naar voetnoot4 et FranciscoGa naar voetnoot5 ad Remiremontium. Consilium erat ipsisGa naar voetnoot6 GoetsioqueGa naar voetnoot7 novo impetu adoriri castra ac liberare Brissacum urbem prae fame aut foedis alimentis spem ultra trahere non valentem. Verum Goetsius intra triduum amissis per fugam suorum duobus millibus ab itinere, quod Brissacum intenderat, coactus fuit ad Lauffenburgo adsita reverti. Eodem tempore a duce LongavillanoGa naar voetnoot8 ad ducem Vinariensem pervenere sex millia, ipse Longavillanus ad eum locum, qui Mariae in fodinis nomen habet, hostium observat consilia, si se promoveant inhaesurus tergis. Sperabatur intra dies octo deditio oppidi, non ex cuniculis, qui obsessoribus parum feliciter cessere, sed ex fame. Neque eo contentus dux Vinariensis Goetsii agmen, quod movere se intelligebatur incerto castrane versus an retro in tutiora Germaniae, quaerere et proelio aggredi constituit. Inter hostes discordiam esse satis constat. Complures ad ducem Vinariensem scriptae literae addebant Goetsium ipsum custoditum in aulam caesarianam mitti, | |
reum aut fortunae sibi adversae aut quod veri aliquam habet speciem, dilatae castrorum oppugnationis ultra quam oportuit magnam habiturae spem successus, si properata fuisset, priusquam vallo operibusque permunita erant castra. Dicitur ergo ab imperatoreGa naar voetnoot1 missus, qui eum caperet tribusque cohortibus sive regimentis circumdatum ad causam dicendam traheret imperio, quod ipse habuit, translato in WolfiumGa naar voetnoot2 e comitibus Mansfeldicis. Augustae Taurinorum multi dati in vincula, quorum exspectatur supplicium simulque historia conjurationis, cujus caput dicitur fuisse quidam Valerius nomineGa naar voetnoot3. Cardinalis Riceliacus ad formandam feminae sane periclitantisGa naar voetnoot4 potentiam missurum se promisit in ver venturum quindecim peditum millia, equitum vero quatuor. PapaGa naar voetnoot5 novos cardinales parturit. Interim venit huc, sed sine legati persona, cardinalis BiquiusGa naar voetnoot6, Riceliaco pridem amicus, pacem commendans aut certe per Italiam, quam maxime quiescere paparum interest, indutias. Dicuntur eadem de causa alii ire ad imperatorem et HispanumGa naar voetnoot7. Idem ille cardinalis Riceliacus scripsit BernartioGa naar voetnoot8, facundo et populari imprimis concionatori, neminem esse, qui se magis pacem expetat dira sibi imprecatus, si mentiretur. Id se velle per ipsum atque alios populo notum fieri. Etiam MirabeliusGa naar voetnoot9 legatus ab Hispano in Belgicam accepta a Galliarum regeGa naar voetnoot10 venia hac in Hispaniam transit obiter et ipse circa pacem animos tentaturus. At Veneti Turcarum territi minis ingenita ipsis formidine, sed nec levi causa accedente, si verum est, quod rumor fert, PersamGa naar voetnoot11 a TurcaGa naar voetnoot12 pacem redimere concessione Babylonis, si qua vis in ipsos ingruat, auxilia orant et hic et Romae. Sed Hispani praecipue eos ope niti arbitror, proximi quippe ad periculum, si in Adriae oramGa naar voetnoot13 arma barbarica inferantur. Et cum Polono regeGa naar voetnoot14 multa eodem, ut creditur, pertinentia egit Venetorum, qui apud imperatorem est legatusGa naar voetnoot15. Mulcta gravi, quinque puta millionum, si eam pendere Veneti velint, remissurus injuriam Turca scribitur. Valde expetunt Brissaci capti nuntium et Galli et Helvetii; Galli, quod ex eo Burgundiae ducatui securitas dabitur; Helvetii, quod auxilium non e longinquo paratum habeant, tuendae, si opus sit, libertati. | |
Bernates finibus suis prospiciunt. Pontificii interim Helvetiorum et marchio BadensisGa naar voetnoot1 plurimum commeatus hosti mittunt magnam ejus sibi copiam paranti non tantum ad suas necessitates, sed et ut Vinariensi eam praeripia[n]t; qui tamen aliunde accepit alimenta in multum temporis: princeps et praesentia bene disponens et in futurum providusGa naar voetnoot2. Mitto, quod hic datum est CnutioGa naar voetnoot3, responsum, signum evidens implacabilis regii in matremGa naar voetnoot4 animi, cui interim comoedia, cantus, choreae in Anglia parantur, pretiosa solatia. Galli cum PalatinoGa naar voetnoot5 aliquid struunt, quod non patet; mitto etiam CampanellaeGa naar voetnoot6 ex astris et aliunde divinandi artem sibi vindicantis pro DelphinoGa naar voetnoot7 auguria. Deumque precor, Excellentissime et Illustrissime Domine, cuncta ut regat in bonum regni, reginaeGa naar voetnoot8 Tuaeque Sublimitatis. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 8/18 Decembris 1638.
Venit modo ad me pater SirmundusGa naar voetnoot9, vir in hac aula potens, quippe a confessionibus regi, qui me maximopere oravit, ut landgravioGa naar voetnoot10, qui ad romana sacra se transtulit, reddi possit commenda quaedam in Osnabruggensi solo, ad ipsum avito jure pertinens, sed alii per bellum hoc data. Eo minus negare ei potui hoc de ea re scribendi officium, quod regi quoque placiturum scio maxime, si quid in hoc negotio pro illo landgravio fieri potest. Quare commonitorium, quod ipse mihi dedit Sirmundus, mitto. Non impedit Sirmundum aulica functio, quominus et literas adjuvet. Edidit antehac concilia GallicaGa naar voetnoot11. Nunc in Theodoreti editioneGa naar voetnoot12 tribus tomis versatur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|