Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3890. 1638 december 18. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, De iis, quae attigeram nuper, haec propiora didici e literis scriptis II mensis hujus e Neuburgo, ubi tum erat VinariensisGa naar voetnoot2. Cum ad Lauffenburgum nuper ex parte transrhenana accesserat hostis, partem oppidi eadem sitam ripa cepit et pontem praeclari operis, quanquam per Vinarienses a ripa semotum, incendit. Quae ad Drusenhemum Rhenum transiit, pars magna equitatus hostilis ducem habebat HorstiumGa naar voetnoot3, vigiliis praefectum, junxitque se cum Lotharingis ducibus CaroloGa naar voetnoot4 et FranciscoGa naar voetnoot5 ad Remiremontium. Consilium erat ipsisGa naar voetnoot6 GotzioqueGa naar voetnoot7 novo impetu adoriri castra ac liberare Brisacum urbem prae fame aut foedis alimentis spem ultra attrahere non valentem. Verum Gotzius intra triduum amissis per fugam suorum duobus millibus ab itinere, quod Brisacum intenderat, coactus fuit ad Laufenburgo adsita reverti. Eodem tempore a duce LongovillanoGa naar voetnoot8 ad ducem Vinariensem pervenere sex millia, ipse Longovillanus ad eum locum, qui Mariae in fodinis nomen habet, hostium observat consilia, si se promoveant inhaesurus tergis. Sperabatur intra dies octo deditio oppidi, non ex cuniculis, qui obsessoribus parum feliciter cessere, sed ex fame. Neque eo contentus dux Vinariensis Gotzii agmen, quod movere se intelligebatur, incerto castrane versus an retro in tutiora Germaniae, quaerere et praelio aggredi constituit. Inter hostes discordiam esse satis constat. Complures ad ducem Vinariensem scriptae literae addebant Gotzium ipsum custoditum in aulam caesarianam mitti reum aut fortunae sibi aversae aut quod veri aliquam habet speciem, dilatae castrorum oppugnationis ultra quam oportuit magnam habiturae spem successus, si properata fuisset, priusquam vallo operibusque permunita erant castra. Dicitur ergo ab imperatoreGa naar voetnoot9 missus, qui eum caperet tribusque cohortibus sive regimentis circumdatum ad causam dicendam traheret imperio, quod ipse habuit, translato in WolfiumGa naar voetnoot10 e comitibus Mansfeldicis. Augustae Taurinorum multi dati in vincula, quorum exspectatur supplicium simulque historia conjurationis, cujus caput dicitur fuisse quidam Valerius nomineGa naar voetnoot11. Cardinalis Riceliacus ad firmandam faeminae sane periclitantisGa naar voetnoot12 potentiam missurum se promisit in ver venturum quindecim peditum millia, equitum vero quatuor. | |
PapaGa naar voetnoot1 novos cardinales parturit. Interim venit huc, sed sine legati persona, cardinalis BiquiusGa naar voetnoot2, Riceliaco pridem amicus, pacem commendans aut certe per Italiam, quam maxime quiescere paparum interest, inducias. Dicuntur eadem de causa alii ire ad imperatorem et HispanumGa naar voetnoot3. Idem ille cardinalis Riceliacus scripsit BernarrdioGa naar voetnoot4, facundo et populari imprimis concionatori, neminem esse, qui se magis pacem expetat dira sibi imprecatus, si mentiretur. Id se velle per ipsum atque alios populo notum fieri. Etiam MirabeliusGa naar voetnoot5 legatus ab Hispano in Belgicam accepta a Galliae regeGa naar voetnoot6 venia hac in Hispaniam transiit obiter et ipse circa pacem animos tenta[t]urus. At Veneti Turcarum territi minis ingenita ipsis formidine, sed nec levi causa accedente, si verum est, quod rumor fert, PersamGa naar voetnoot7 a TurcaGa naar voetnoot8 pacem redimere concessione Babylonis, si qua vis in eos ingruat, auxilia orant et hic et Romae. Sed Hispani praecipue eos opeGa naar voetnoot9 niti arbitror, proximi quippe ad periculum, si in Adriae oram arma barbarica inferantur. Et cum Polono regeGa naar voetnoot10 multa eodem, ut creditur, pertinentia egit Venetorum, qui apud imperatorem est legatusGa naar voetnoot11. Mulcta gravi, quinque puta millionum, si eam pendere Veneti velint, remissurus injuriam Turca scribitur. Valde expetunt Brisaci capti nuntium et Galli et Helvetii; Galli, quod ex eo Burgundiae ducatui securitas dabitur; Helvetii, quod auxilium non e longinquo paratum habeant, tuendae, si opus sit, libertati. Bernates finibus suis prospiciunt. Pontificii interim Helvetiorum et marchio BadensisGa naar voetnoot12 plurimum commeatus hosti mittunt magnam ejus sibi copiam paranti non tantum ad suas necessitates, sed et ut Vinariensi eam praeripiant; qui tamen aliunde accepit alimenta in multum temporis: princeps et praesentia bene disponens et in futurum providusGa naar voetnoot13. Tum pro literis Excellentiae vestrae datis 7 DecembrisGa naar voetnoot14 tum pro chartis, quae eas comitabantur, plurimas ago gratias. Plenae sunt aequi et honesti, quae D. BanneriusGa naar voetnoot15 regi DaniaeGa naar voetnoot16 scribit. Qui neutrarum esse volunt partium sua tutari commodeGa naar voetnoot17 possunt, nobis autem eripere eos qui ultro nobis hostes esse voluerunt, non possunt. | |
Videbimus, quale sit futurum diploma, quod pro Germanis in commune pollicetur se impetraturum idem Daniae rex. Nam de Suedicis diplomatis MagontiacensiGa naar voetnoot1 et BrandenburgicoGa naar voetnoot2 eorumve legatis, nihil puto fore disputationis. Sed ut his rebus nondum plane expeditis veniant a Suedia senatores, majestas regni, quantum ego intelligo, non patitur. Ut imperator invitetur ad peragendum, non baptismum DelphiniGa naar voetnoot3, qui peractus est, sed superfluentes baptismi ritus, sicut fieri posse credo, ita nihil de eo certi comperi. Id quidem apparet fieri hoc non posse, nisi de imperatoris nomine certamen Galliae rex omittat. Non dubium est, quin pontificis hoc sit consilium: primum omnium inter adhaerentes sibi principes rem in arcano componere, antequam agatur cum Suedis, Germanis, Batavis, ut nimirum hi metu amittendae societatis et incubiturae in desertos bellicae molis eo trahantur, quo ferent illorum commoda. Ego vero cardinalem Riceliacum arbitror pacis esse non appetentem et, si ea omnino facienda est, nolle aliam, quam quae conjuncta sit cum bona in socios fide. Interim in bello video multa administrari non ut protestantibus conducit ac, nisi Deus singulari quadam providentia expediisset ducem Vinariensem, haerebat in maximis periculis. De Suedis nostris non dubito, quin ea futuri sint animi magnitudine, ut decipere Gallos nolint et prudentia, ut decipi se non patiantur. Infamant sane se, ut bene notat Excellentia vestra, Germani principes, qui, ubi offa aliqua episcopatus ipsis objicitur, desertores fiunt; eoque ipso ostendunt non pro religione, non pro communi libertate, sed cupidine saginandi se bonis ecclesiae suscepta a se arma neque Deo neque hominibus probanda. Sicut autem diuturnae esse non solent societates, quae ex diversis utilitatibus, praesertim si insuper minus honestae sint, conflantur, ita credibile est dissiliturum et hoc Saxonici foederis male compactum corpus. Negotium pacis imperatorem inter et Hassicam viduamGa naar voetnoot4 pro confecto habeo. Nam neque ipsa pro sociis pertendet, quos dereliquit neque imperator quae concedi possunt ei negaturus est, quo sibi hostium minuat numerum. Batavorum erit cavere, ne hostes aut aperti aut dissimulati ad Amasium penetrent, navium etiam maximarum capax flumen. Magnae praedicantur esse vires Hispanorum, quae in Brasiliam ivere. Quibus ut resistere possit Americana in Batavis societas, primum concordia inter participes, deinde et publico, ni fallor, auxilio egebit. Multum interim est, quod ut pridem India Asiatica, ita nunc Brasilia Hispano populisque ejus infructuosa redditur, dum belli onera reditus mergunt. Apud Moscovitas quid fiat, eo justius scire desideramus, quod Suediae sunt contigui. TransilvanusGa naar voetnoot5 agatne serio quod praefert an occasiones quaerat opimiorum apud imperatorem conditionum, brevi, ut puto, apparebit. | |
Novi nihil fiat, si aut oppressi aut opprimi metuentes christiani etiam barbarorum ope utantur. Neque enim manet communio, ubi suam quisque salutem non reperit. Deum tamen orare pergo, ne nostrae discordiae mahumetismo pridem praepotenti novas aperiant vias. Idem Excellentiam vestram ipsique charos sospitet. Excellentiae Vestrae singulari observantia addictissimus
| |
Lutetiae, 18 Decembris anni 1638. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. Hagae, 16/26 Xbris A.o 1638. |
|