Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3885. 1638 december 11. Aan G. MüllerGa naar voetnoot4.Nobilissime Domine, Haec, quae variis ex locis intellecta collegi, post seriam gratiarum actionem ex parte pro responso erunt ad epistolam Nobilitatis vestrae datam 15 NovembrisGa naar voetnoot5, ex qua plurima didici bona partim partim mala, ut sunt res hominum, et belli maxime. Ego ut hoc beneficium mihi praestare pergat Nobilitas vestra etiam precor illustrissimoque D. SalvioGa naar voetnoot6, quem maximis in unum hoc tempus ingruentibus curis premi video, gaudeo eis levandis obtigisse tam bonum adjutorem. Praeter jam dicta ad Nobilitatem vestram epistolam pauca adjiciam. In diplomatis tuti itineris pro Germanis, illis dico, qui nominari se volent, non multum erit difficultatis. Generalis illa formula an obtineri possit ita, ut non disertim mittendi libertas ad conciliatos restringatur, videbimus. Non audet id sperare VenetusGa naar voetnoot7. Pro Batavis nihil causae est, cur HispanusGa naar voetnoot8 recuset sequi formulam olim probatam, cum Antverpiam ad inducias transigendas legati BatavorumGa naar voetnoot9 ivere. Pro SabaudaGa naar voetnoot10 quoque et MantuanaGa naar voetnoot11 non video, quid esse possit difficultatis tot similium diplomatum exstantibus exemplis, a quibus velle discedere id sit moras pacis sibi assignari velle. De bello mari gerendo quod loquuntur Angli, vereor, ne id, non dicam Suedis, quod satis apertum est, sed et communi causae non multum conferat. Ita me judicare jubent expeditiones eorum antehac in Hispaniam Americamque susceptae, quae praedis tantum actis nihil de caetero operae pretii fecere. Quare, nisi definitius se obligent, non magni id quidem faciendum arbitror. | |
A Batavis, ut se Germanico bello implicent, aegro obtinebitur, si maritimarum civitatum sensus bene pervideo. Praeterea an is, qui Batavorum res digito temperatGa naar voetnoot1, id velit, dubitandi sunt causae. PalatiniGa naar voetnoot2 nomine quae proposita sunt iniquissima judico. Eorum, quae nostri suo sumptu peperere, particeps vult fieri, partem aequam habere in iis, quae posthac quaeri poterunt, in communes regni Suedici suasque copias sibi poscit imperium, nostros obligare vult, ne pacem faciant, nisi ipsi dignitas et bona reddantur, nostris vicissim promittit nihil. Et haec tanta adipisci vult quantillo pretio, equitibus quingentis, peditibus quater mille. A quibus? Ab iis, qui per tot annos tanti belli onus sustinuere et nunc sextuplum ejus quod offert sustinent. Hoc vero est nescire leges τῆς ἀναλογίας. Britannia tuta uno sub regeGa naar voetnoot3 tot per annos alta pace, aliquot jam annis totius Europae commerciis fruitur. Suedia per quadraginta et amplius annos in bellis agit. Et illi dites, illi potentes fessis et paene exhaustis suas sarcinas volunt imponere. De Transilvania semper credidi, quod nunc quoque ne eveniat metuo, quaesisse principemGa naar voetnoot4 illam famam externarum societatum, ut suam pacem imperatoriGa naar voetnoot5 tanto carius venditet. Vidi enim non aperte agi, quae ad regem GalliaeGa naar voetnoot6, quae abs rege Galliae scriptae erant literae, non me tantum sed et D. CamerariumGa naar voetnoot7 clam haberi, sermones esse varios ac distortos, Si quid recte judico quae Stadae et Geluckstadii convenerunt, non in id comparata sunt, ut exuatur jugum pacem PragensiGa naar voetnoot8 susceptum, sed ut qui bellum in nostros voluere, belli malis se eximant; caeteri cum imperatore colludendo res suas agant partim Suedorum partim aliorum malo. Deus Nobilitati vestrae ejusque domui favens adsit. Scripsi ad illustrissimum D. Salvium. Non dubium est de pecunia, quae mihi debetur a regno Suedico, ut eam mihi ex Gallica pecunia per SpreckelshemumGa naar voetnoot9 recipere liceat. Æquum est quod postulo. Graves erogationes feci ad instruendam, quam obeo, legationem, pro quibus nihil unquam poposci. Quae annua aut semestria mihi dantur, eorum solutio diu dilata coegit me pecunias bene collocatas e Batavia huc transferre non levi meo damno. Coactus sum ita vivere, ut nihil lucratus e re Suedica, nihil ab aliis expetens nescirem, quid mei haberem, quid non haberem. Magnus D. cancellariusGa naar voetnoot10 plus anno est non tantum solvi mihi, quae debebantur, sed et in antecessum pecunias aliquas damnis meis repensandis numerari mihi jusserat per HeufdiumGa naar voetnoot11. Sed Heufdius negavit se pecunias ullas Suedicas habere. SpiringiusGa naar voetnoot12 saepe ad ipsum | |
scribenti mihi nihil ad rem respondit. Ex eo tempore debentur mihi salaria mensium octodecim, quae perveniunt ad XII millia imperialium thalerorum. Expendi praeterea in usus publicos, quorum rationes ad Spiringium mitto, thaleros ejusdem generis mille et ducentos. Haec, quae mihi debentur, si accipiam - ita enim vivitur - pro beneficio interpretabor. Quare Nobilitatem vestram rogo, ut mihi hac in re sit adjutrix apud illustrissimum D. Salvium, quem mihi bene velle non dubito. Est autem festinato opus. Audio enim D. DavausiumGa naar voetnoot1 dicere magnas a se pecunias D. BannerioGa naar voetnoot2 missas, quae an tantae sint, quantas dicit, quanquam Gallici moris gnarus, non inquiro. Sed ego ne hic perpetuis impendiis onerer et pro operae praemio ex longis interusuriis damnum faciam, neque Nobilitas vestra, puto, neque illustrissimus D. Salvius aequum judicabunt. Det veniam Nobilitas vestra, quod ipsi rerum mearum curam injungo, paratus autem sum vicem, si qua se obtulerit occasio, referre. Nobilitati Vestrae obligatissimus
| |
Lutetiae, 1/11 Decembris anni 1638. |
|