Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3883. 1638 december 11. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Pro sororisGa naar voetnoot7, mi frater, valetudine ut et pro vestrum omnium Deum precor. De filio nostro maximo natuGa naar voetnoot8 idem nobis parentibus, quod tibi placet, non debet ut fugitivus ϰαὶ ῾ ϱίψασπις e castris ad nos redire. De PetroGa naar voetnoot9 gaudeo bene coeptum, rogoque pergas curare, ut se exerceat quam saepissime. Deinde quam exemplo monstras diligentiam, eam ut verbis ei inculces. Saepe cum fisci jura propugnarem, obtinui res judicatas, quibus definitum est clausulam illam, ita ut comitatus possedit, subreptam mentioni jurisdictionum | |
et eorum, quae moribus nostris jurisdictionem sequuntur, ad regalia, in quibus sunt τὰ ἀδέσποτα non porrigi, inter alia de Hochtwouda. Exspectabo, cui obtingat patrocinium fisci, ut et ex eo judicem, velintne publica cuncta perire an reliquias servare. Arnoldo LonioGa naar voetnoot1, quem mihi commendas, ostendam te plurimum apud me valere. Deus parentesGa naar voetnoot2, uxoremGa naar voetnoot3, liberosGa naar voetnoot4, amicosque omnes nostros servet. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 11 Decembris 1638. |