Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3881. 1638 december 10. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Et Anglica aula et Gallica strepunt cantibus, choraeis, comoediis pereunte interim PalatinoGa naar voetnoot4, Gallia non quidem pereunte, sed gravissima metuente, si de Brissaco res minus successerit. Quam rem, nunc difficillimam, facillimam facere antehac in regisGa naar voetnoot5 fuit manu. At is levi auditu seria transmittens noctes insomnes diesque anxios agit ob ferociam HautefortiaeGa naar voetnoot6, cujus amore quanquam innocente non minus cruciatur quam Venereis quondam amoribus paterGa naar voetnoot7. Puella autem superbiens et formae et ingenii conscientia minatur ad exemplum FayettaeGa naar voetnoot8 velle se aulicam vitam mutare monastica, nempe quia aviaGa naar voetnoot9 ipsius locum principem apud reginamGa naar voetnoot10 obtinere non potuit praelata domina BrassacaGa naar voetnoot11, cardinalisGa naar voetnoot12 | |
propinqua. Id rex metuens per omnia monasteria edixit, necubi admittatur. Cum regina optime convenit Hautefortia, quod rarum inter uxores et amicas eorundem principum. Spero nihil mali fore, sed saepe in Gallia per mulieres aguntur non muliebres fabulae. Et certe rescivi paulo prius quam Fayetta ab aula se subduceret, structa fuisse omnia et ad cardinalem Riceliacum capiendum et ad pacem faciendam cum HispanoGa naar voetnoot1. Haec significari haud multum forte interest, nisi ut cognoscatur, quam saepe hic levia praevertantur maximis, tum vero quantae quamque repentinae mutationes rerum consiliis hujus regiae et aliis ab ea non parum pendentibus intervenire possint. Deus et haec et alia ad bonos regat exitus Tuaeque Sublimitatis, Excellentissime et Illustrissime Domine, et consilia aspiret optima et consiliis addat felicitatem. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 10 Decembris novi Calendarii anni 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|