Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3880. 1638 december 10. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Adhuc Brissacum nos inter spem metumque incertos tenet. Quis ibi rerum status fuerit, ante duodecim dies ex literis, quas ad me filiusGa naar voetnoot6 ex ducis VinariensisGa naar voetnoot7 comitatu scripsit, potest intelligi. Ex eo tempore LongavillanumGa naar voetnoot8 suo cum exercitu ad Vinariensia castra advenisse sparsus quidem hic rumor est, sed non verus; mandatane ejus rei ad Longavillanum data sint, nescio. Sed etiamsi ea | |
haberet, retinetur hinc a LamboioGa naar voetnoot1 inde a duce CaroloGa naar voetnoot2, qui inter se ut jungantur laborant. Pugnae quaedam non longe a Ravone et Dia fuere Longavillani militibus cum hostibus tum Lotharingicis tum Lamboianis, quarum penes se fuisse victoriam Galli vulgant. Sed sincerius judicantes de eventu, quis fuerit, dubitare video. Praecipua spes hostium est, etiamsi Brissacum dux Vinariensis capiat, quod tamen non capiet nisi quam serissime ob virtutem et praesidii et praefectiGa naar voetnoot3, brevi id se recuperaturos abcisis et a duce et ab urbe a superna parte commeatibus. Ei rei vix poterit obviam iri sine proelio. Proeliorum autem aleam toties tentare periculosum. Quem saepe transit casus aliquando invenit. Sed haec Deus in meliora vertat. Sed et quos antehac a Longavillano missos scripsi ad Vinariensem, minore fuerunt quam a nobis crediti sunt numero. Mauritius Palatinus princepsGa naar voetnoot4 it ad Vinariensem, ut ibi militiae ponat rudimenta. Cum epistola filii mei, quam mitto, convenit plane altera ipsius ducis ad NoyeriumGa naar voetnoot5, nisi quod adjicit Waldshuto imminere hostes, ut eo insesso intercludant commeatus ab duce. Comes SuessionensisGa naar voetnoot6 in hanc aulam nuntiavit processum PiccolominiiGa naar voetnoot7 ad rhenana. LutsaviusGa naar voetnoot8 haud multum hic proficit, Sperat negotia sua promotum iri per legatum in Anglia GallicumGa naar voetnoot9. In EspernoniumGa naar voetnoot10 manent irae ac nuper princeps CondaeusGa naar voetnoot11 in parlamento Burdegalensi eum incusavit velut conscium caedis Henrici MagniGa naar voetnoot12. Quae criminatio illum quidem recta at per obliquum reginam matremGa naar voetnoot13 ferit. In Scotia episcopi quidam minus ex regula actae vitae rei totum ordinem infamare volentibus materiam et seditionibus alimenta praebent. RadziviliusGa naar voetnoot14 privatus hic agit et sua tantum curat. Sed audimus mitti huc e Polonia legatos dignitate eximios OpolinskiumGa naar voetnoot15, marescallum Poloniae, et CasonoskiumGa naar voetnoot16, cubicularium regisGa naar voetnoot17, acturos de pace et de CasimiroGa naar voetnoot18. Est hic e Bergensi ditione juvenisGa naar voetnoot19, qui musquettas et pistolettas reperit continuato ordine ejaculantes globos tricenos. Accepit a regeGa naar voetnoot20 annuam pecuniam | |
D pistorienses et domum ad S. Clodovaei et ibidem molam ad sua fabricanda. Hoc adhuc post tot repertas humani generis pestes deerat. Grave interim fit Gallis bellum, quod hoc anno centum millionibus constitit, si ad regis impendia addantur quae a provincialibus miles extorsit. Neque tamen eo minus durabit bellum, fructuosum potentibus. Quod si id bona pace mutare velit Deus, magnae ipsi gratiae a christianis omnibus debeantur. Ejus paternae bonitati, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem Tuam, quantum possum, commendo. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 10 Decembris novi Calend. anni 1638.
Regina mater in Anglia mille habet in diem florenos. Vidit eam legatus Gallicus et caeteri praeter HispanumGa naar voetnoot1. Florentiae repertum est dioptrae genus, quod apparere facit lunam ea magnitudine, qua est ibi area, tanta quanta Lutetiae quae dicitur la Place Royale. Inde nobis maria et montes renuntiabunt astrologiGa naar voetnoot2. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|