Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3856. 1638 november 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot14.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Accepto nuntio cladis, quam sane gravem sensit domus PalatinaGa naar voetnoot15, officii mei duxi adire legatos AngliaeGa naar voetnoot16 et utrique ostendere jacere eam domum plane pros- | |
tratam neque posse nisi Anglis praeeuntibus et quidem vi valida sublevari; eaque de re quos cum regeGa naar voetnoot1 cumque ministris regiis habuissem sermones ipsis narrare. Scudamorius videbatur spem facere, si non sumendi aperte belli, certe conferendi pecunias et militem ad bellum nostrum, quomodo Gallia in Batavicum bellum fecisset diu antequam ipsa quoque hostem se HispanoGa naar voetnoot2 profiteretur. At Licestrius veterem occentabat naeniam de duplici foedere. Neque enim regem AngliaeGa naar voetnoot3 pro sua justitia ac prudentia facturum, si bello se contra potentissimos principes involveret, nisi certus esset, quid bello peteretur. Sibi cordi restitutionem Germaniae in statum veterem, alios id agere, ut ex aliena calamitate lucrum faciant. Et de Pomerania quidem quod speraret Suedia nixa consensu principis ejus terraeGa naar voetnoot4 Ordinumque praesertim domo, quae possederat extincta non iniquum etiam sibi videri. De Lotharingia, de Alsatia rem esse aliam. Cum mala Palatinae domus ipsos propius spectare dicerem ob sanguinis vinculum, respondit, ut antehac, regum consilia ad eam normam non dirigi. Mirum vero id proferri a Gallis hoc tempore matre regisGa naar voetnoot5 exsulante, fratreGa naar voetnoot6 non ita pridem pro hoste habito et nunc ardente bello in regis affinem proximumGa naar voetnoot7. Non omisi demonstrare etiam famam regis Angliae in eo verti, ne, quod aequum esse ipse tot legationibus missis judicasset, sperni semper pateretur; praeterea tantum impositum esse jugum principibus civitatibusque Germaniae, ita ipsos inter se discordes assuetosque servitio, ut si maxime nunc pax fieret, restitutis etiam qui dejecti sunt, nihilo ob id meliore loco futurae sint res Europae. Potentiam illam adeo jam magnam, ut ab Anglis formidaretur, insidiaturam temporibus superventuramque Galliae praesertim, quo nunc potissimum vallo libertas Europae post Italiam Germaniamque ad respectandos Austriacorum nutus perdomitas niteretur. D. cardinalisGa naar voetnoot8 in SenesaeaeGa naar voetnoot9 locum, quam depulsam graviter fert reginaGa naar voetnoot10, substituit BrassacamGa naar voetnoot11, propinquam suam, quae nunc apud reginam principem obtinebit locum adituum sermonumque assidua custos. Hoc experimento didicit regina non multum sibi auctoritatis ex partuGa naar voetnoot12 partum. Deus Sublimitatem Tuam, Excellentissime et Illustrissime Domine, sospitet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 10/20 Novembris 1638. | |
Cum diceret mihi Scudamorius mirari se navium, quarum auxilium obtulissent, tam parvam a nobis rationem haberi, cum navium Anglicarum metu quondam adacti fuerint Hispani ab ElisabethaGa naar voetnoot1 pacem petere, dixi pacem et petivisse ab Elisabetha et ab IacoboGa naar voetnoot2 obtinuisse Hispanos, ut Anglorum ope destitutos Batavos opprimerent. Classem americanam, quae aurum argentumque fert, tam bene ab Hispano custodiri, ut nec ab Anglis nec a Batavis capi unquam potuerit. Oppida autem maritima, quae cepissent Angli, ut Corunnam, Gades, et in America S. Dominici et Nominis Dei statim ab eis derelicta, ut qui in praedam, non in bellum proficiscerentur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|