Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3843. 1638 november 13. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot8.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Basilea et aliunde quae veniunt literae nos docent oppugnata Vinariensis ducisGa naar voetnoot9 castra trans Rhenum Brissaco adsita a GoetsioGa naar voetnoot10. Tertio impetu perruptam munitionum partem intratumque castellum, quod ponti cuidam, quem ibi fecerant Vinarienses, praetendebatur. Sed ducis magna virtute hostes inde depulsos interfectos ad MDC, submersos CCCC, captos DC, plerosque autem horum, qui perierunt aut capti sunt ex LamboiiGa naar voetnoot11 fuisse milite. Has pugnas prope continuas a nocte post 12/22 Octobris protractas ad vesperam diei 14/24. Eaedem literae Friburgum nondum in hostium venisse potestatem aiunt contra quam hic nuntiatum fuerat. Sed missos a Goetsio caduceatores, qui et Friburgo et Neumburgo periculum denuntiarent, ni se dederent. Fuisse Goetsii exercitum simul cum Lamboiano milite ad XIV millia. Nudiustertius regemGa naar voetnoot12, quem venatus antehac longius a nobis abduxerat, conveni commendavique ei illa omnia, quae voluerat dux Vinariensis ostenso, quantum periculum et ipse adiret et exercitus et res omnium sociorum, nisi copias acciperet, quantae ad repellendas tantas, quae undique in eum coëunt, hostium vires sufficerent. Habere me e Suedia diserta mandata res ejus ducis, quasi propriae nostrae essent, promovendi eoque justius, quod spe videndi intra Germaniam Gallica arma postremum foedus sociale factum esset. Respondit rex verbis generalibus neque de supplendo eo, quod ad numerum duorum, quae mitti dicta erant, millium deerat neque de pecunia extra ordinem ad | |
obsidionis sumptus subministranda quicquam definiens, de equitatu autem Germanorum Galliae militantium duci mittendo etiam excusationes nectens, quasi eos in Gallia retineri ex usu esset, quanquam me non tacente utiliores esse eos posse in patriis cognitisque sibi locis et hiemem ferme solere in Galliae Belgicaeque confinio transire otiosam. Caeterum Longavillanum ducemGa naar voetnoot1 recepta per quosdam suorum Lunaevilla ivisse dicebat contra SavelliumGa naar voetnoot2, qui Rhenum jam transgressus esset. Itaque in eo moram non fore. Saepius repetivi, quantum sit damni factum et adhuc metuendum ex damno temporis tanta in bello momenta secum trahentis. Ex comitatu reginaeGa naar voetnoot3 depulsa est regis jussu SenesaeaGa naar voetnoot4, matronarum, quae reginae adsunt, dignitate prima. DemskiusGa naar voetnoot5, qui PoloniGa naar voetnoot6 missu hic est, nihil obtinuit. Propositum ipsi, an velit rex Poloniae sponsor, esse nihil unquam a principe CasimiroGa naar voetnoot7 rebus Galliae nocitum iri. Injuriosae sunt in Gallos, quas ille attulit literae insolentiam in advenam exprobrantes neque regi Galliae alium dantes quam Serenitatis titulum. Opto, Excellentissime et Illustrissime Domine, reginaeGa naar voetnoot8, regno Tuaeque Sublimitati cuncta prosperrima. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 3/13 Novembris 1638.
Pons iste, cujus supra memini, insulam cum castris Vinariensibus jungebat. Savellius ad Drusenhemum transiit Rhenum. Dux CarolusGa naar voetnoot9 Ensishemi arcem obsidet. Frater ejus FranciscusGa naar voetnoot10 arcem quandam prope Moyenvicum cepit. Captivi Goetsiani exercitus aiebant se quinque per dies panem non gustasse, sed pomis silvestribus sustentasse vitam. Cuncta Brissacensium extra oppidum castella dempto uno in ducis Vinariensis sunt potestate. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|