Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3762. 1638 september 11. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Cum ex BerlisioGa naar voetnoot3 intellexissem, esse in aula qui sibi dari a regeGa naar voetnoot4 cuperent bona eorum, qui in me vim fecerant, oravi eum, regem ut precaretur, ne id faceret, sed ut aut ea bona nemini donata custodiri sub manu regia pateretur aut, si id rex mallet, mihi permitteret, ut illi homines, ubi tempus venisset indulgentiae, per me ea reciperent sine ullo intertrimento; me enim nec teruncium velle. Hoc et dixi et scripsi D. Berlisio duxique et Tuae Sublimitati indicandum, ne qui forte, ut hic multi sunt malitiosi, me lucrum aliquod sperasse putet ex infelicium hominum calamitate, quam omni modo sublevatam cupio. Et jam ante hunc morbum meum regem pro iis essem deprecatus, nisi sententia ista, quam perscriptam nuper misi, neque pronuntiata esset neque, ut hic adversus absentes fieri solet, exsecutioni data. Quid autem sit in causa, neque mihi dicitur neque ego per me intelligo. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem Tuam prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 1/11 Septembris 1638. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |