Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3761. 1638 september 11. Aan. A. OxenstiernaGa naar voetnoot12.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Recreavit me in hoc languore, quem morbus reliquit, laetitia publica tanta certe, quanta unquam in ullo populo conspecta fuit, ingens fidumque argumentum, quantum a suis rexGa naar voetnoot13 ametur, cum spem de prole ejus aliquando regnatura | |
tanto cum gaudio excipiant. Post steriles annos matrimonii XXIII natus est regi 5 Septembris, ut hic numeramus, tribus ante meridiem horae quadrantibus puer pulcherGa naar voetnoot1 et vegetus. Ego, quanquam morbo non liber, apud patrem JosephumGa naar voetnoot2 et D. ChavigniacumGa naar voetnoot3 - nam abest ad finem Belgicum cardinalisGa naar voetnoot4 - per literas hoc gaudio perfunctus sum simulque commendavi utrique id, quod nunc in manu est, ducis VinariensisGa naar voetnoot5 negotium: nempe ut praeter pecuniam ex pacto debitam, quae jam ei ad mensem usque Augustum persoluta est, novo auxilio firmetur et liberalitate aliqua extraordinaria rebus actis adeo extraordinariis. Missos ad eum bis milites sane bonos, sed paucos et qui ducem imparem hosti facerent. Itaque ducem et omnem ejus exercitum bis in maximo internecionis fuisse periculo. Evasisse cum gloria, sed metuendum proverbium: quem saepe transit casus, aliquando invenitGa naar voetnoot6. Plus millibus duobus equitum pede militare, quorum equos morbi absumpserint. Ut hoc damnum reparetur, pecunia opus: neque minus ad peragendum Brisaci obsidium, quod ni capitur, fore et quae capta sunt in periculo. Suedos vero jam potenter armatos tanto se in hostem commoturos alacrius, quanto impleri a rege Galliae viderint, quod praecipue in foedere HamburgensiGa naar voetnoot7 spectavit Suedia pepigitque, ut nempe vi omni Gallica arma in Germaniae penetralia inferantur. Spero hos monitus neque intempestivos neque inutiles fore. Putat TruxiusGa naar voetnoot8 in Brisaco commeatus non esse, qui ultra duos menses sufficiant. Ad Fontarabiam cuniculus quidam caeteris efficacior disjecit propugnaculum et in eo locarunt se Galli. PrincipisGa naar voetnoot9 postremae literae brevi sperare nos deditionem jubent. Opera, quae ad Castelletum fiunt, jam ad ipsum oppidi vallum pervenere. Sed in Italia Astam obsidet HispanusGa naar voetnoot10 nec quisquam est, qui ejus vim sistat. CastilionaeusGa naar voetnoot11, quam recepisse dictus erat, gratiam aut non nisi imaginarie receperat aut iterum perdidit. Praeter Cataletum nihil aliud acturi videntur Galli. Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine reginaeGa naar voetnoot12, regno, Tuae Sublimitati sit fautor perpetuus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 1/11 Septembris 1638. | |
Castilionaeus jam in rus suum jussus est discedere; imperium in utrumque exercitum LafortiusGa naar voetnoot1 accepit. Astae obsidio parabatur, sed intermissa est per morbum Leganesii et ducum discordias. |
|