Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3706. 1638 augustus 7. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, RexGa naar voetnoot6 impatiens abesse ab uxoreGa naar voetnoot7 huc intra triduum aut quatriduum reverti dicitur. CastilionaeiGa naar voetnoot8 uxorGa naar voetnoot9, cum in agros ivisse crederetur, Ambiani fuit conventoque cardinaliGa naar voetnoot10 maritum suum in ejus restituit gratiam atque ipse maritus epistolam scripsit plenam prudentiae culpam omnem non in alios transferens, sed fortunam accusans et perpetua divisis imperiis mala. Itaque manet is non modo in Gallia, sed et in rerum actu partem commissi sibi hactenus exercitus retinens; nam partem alteram regendam accepit MilleraeiusGa naar voetnoot11, qui quid acturi sint hoste tam valido non satis video. Sed Rentiacum obsidet et cavatarum, ut mos est, viarum flexibus accedit BressaeusGa naar voetnoot12. Longavillanus duxGa naar voetnoot13 copiis imminutus, quae partim in Picardiam partim ad | |
ducem VinariensemGa naar voetnoot1 ivere, ad Besmam et Balansonum non longe a Grea se contulit. Infirmior est quam ut magni aliquid aggredi possit. Dux CarolusGa naar voetnoot2 et milite et munimentis praepollet ultroque Bressiam incursat. In Italia Valetta cardinalisGa naar voetnoot3 non multo plus quinque habet millibus. Hostis agros tenet crediturque Astam et Trinum vi rapturus, vere autem venturo aggressurus Casale. Principem CasimirumGa naar voetnoot4 Aquis Sextiis, quae princeps est Provinciae urbium, jam esse et honeste custodiri dicitur. Princeps CondaeusGa naar voetnoot5 jam ad fossas Fontarabiae opera sua perduxit speraturque jam ei adesse classis Gallica. Recte accepi et Excellentiae vestrae literas et illas a reginaGa naar voetnoot6 ac D. SalvioGa naar voetnoot7. Plurimum dolet mihi quod Hassica viduaGa naar voetnoot8 videtur plus spei in propriis pactionibus ponere quam in armis aut pace communi. Item quod electoriGa naar voetnoot9 cum Suedis convenire non potuit super conjungendis copiis. Rogavi D. comitem LicestriumGa naar voetnoot10, ut et ad hanc rem componendam et ad reperiendas concordiae vias in eo negotio, quod inter D. Salvium ac RoumGa naar voetnoot11 tractatur sua apud regemGa naar voetnoot12 proceresque Britanniae auctoritate ac gratia uti velit. Dixit se facturum et facturum puto, quippe optime volentem et rebus communibus et Palatinae domui. Placet mihi quod Excellentissimi et Illustrissime Suediae rectoresGa naar voetnoot13 volunt tuti itineris literas dari ab imperatoreGa naar voetnoot14 singulas pro iis, quos singuli principes civitatesve missuri sunt, etiam elector Palatinus, si velit. Gallos optare magnis, ut Angli desinant se ita commodos praestare Hispanis quam ferociter id exigere credo: tamen non omiserunt Galli ostendere, quantum damni publica res accipiat ex istis Dunquercam invectionibus. Prudentiam rectorum nostrorum, qua certamen cum DanoGa naar voetnoot15 vitarunt, laudo. Dubitandum non est, quin tot simul rebus prosperis elaturi se sint Austriaci durioresque futuri ad nostra et Gallorum postulata. Sed et Gallos belli, quod extra Galliam maxima ex parte geritur, non taedet, et BanneriiGa naar voetnoot16 florentissimae copiae sub duce fortissimo magna promittunt, et aliunde etiam facile aliqua procella exoriri poterit, quae deprimat magna flantes. | |
Gallos in solvenda Suedis pecunia puto jam tricones non fore. Vinariensis quanquam non omnia obtinuit, quae voluit, tamen ostendit se iis, quae impetravit, esse contentum neque de ejus constantia ulla dubitandi causa est. Rediit huc a Batavis LestradiusGa naar voetnoot1 cum rege consilia principis ArausionensisGa naar voetnoot2 communicaturus, neque hic dubitatur, quin is princeps hujus anni reliquum pulchris actionibus sit impensurus. Quod quo melius procedat, gaudeo sanatas internas discordias. Ab induciis HispanumGa naar voetnoot3 quam imperatorem esse alieniorem et Roma scribitur et credunt rerum prudentiores. Multa sunt indicia Hispanum moliri aliquid in aliquam partem orae maritimae Gallicae, sed et rex bonas in mari interno habet naves et littora diligenter custodiuntur. Astrologi Italiae ac Siciliae magna mala praedicunt; mihi satis mali videtur esse sub Hispano servitus. Bisertani sunt illi praedones, qui ex Italia praedam egere. S. Audomari urbis obsidio planissime derelicta est. Omnia felicia Excellentiae Vestrae ipsiusque domui opto maneoque, Illustrissime Domine, Excellentiae Vestrae ad omnia cultus officia addictissimus
| |
Lutetiae, 7Ga naar voetnoot4 Augusti anni MDCXXXVIII.
Carmontium arx non longe a Rentiaco Gallis se dediditGa naar voetnoot5. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala bovenaan de brief in margine: R. 4/14 Aug. 638. |
|