Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3670. 1638 juli 14. Van Fr. JuniusGa naar voetnoot1.Tuus in me animus tuumque de me judicium utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis quotidie sit allaturus, non facile dixerim. Crebro regusto tuas litteras atque in iis acquiesco; sollicitudines tantum meas tua in dies merita magis excitant, ne quid aut ex amore aut ex judicio tuo deperdam. Ego quid possim, nescio; vel potius me parum posse sentio: illud tamen tibi polliceor me omnia, quae te velle quaeque ad res tuas pertinere arbitrabor, tanto studio officioque esse facturum, quanto tu in meis rebus studio semper fuisti; quod quamquam intelligo me cum multis esse facturum, appetam tamen hujus rei principatum tuamque erga me benevolentiam, ut ut merita non assequor, sedulo imitabar. Libellum nostrum de PicturaGa naar voetnoot2 voluptati tibi fuisse minime miror, cum omnia nostra perinde ac nos ames; quum tamen scires fidem laudis ibi semper incertiorem, ubi certa est amicitia, judicio quoque tuo benigne prorsus argumenti pondus adjicis efficisque, ut magis credo caetera tibi placuisse, dum quaedam displicuisse testaris. Exprimere verbis nequeo, quam grate D. SeldenusGa naar voetnoot3 ac Patricius JuniusGa naar voetnoot4 acceperint salutationis officium tuis verbis allatum. Uterque certe humanitatem sane apud animum tanti beneficii non immemores collatam esse profitetur ac forte injecta apud Junium mentione Heinsianarum - quae sub praelo esse dicuntur - annotationum in novum testamentumGa naar voetnoot5 interrogavi, numquid varias lectiones codicis a Cyrillo patriarcha ConstantinopolitanoGa naar voetnoot6 ad regem nostrumGa naar voetnoot7 transmitti vidisset Do. Heinsius; negabat id Junius spondebatque se exigenti tibi earum copiam paratissime facturum. Id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret. Cura, ut valeas meque ames amore illo tuo singulari, quem ut conserves, non quo de tua constantia, dubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogo. Londinii in aedibus Arundellianis XIV Julii MDCXXXVIII. Tuus omni officio
| |
Adres: Illust.mo Dom. H. de Groot, Sueci regni ad Christianiss. Regem legato. Lutet. Parisiorum. Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 21 de Sept. |
|