Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3606 1638 mei 31. Aan F. JuniusGa naar voetnoot7.Magnas tibi gratias ago, Iuni doctissime, pro donato mihi libro tuo De Pictura veterumGa naar voetnoot8, qui ipse vivam habet ingenii eruditionisque tuae picturam. Miror diffusam lectionem, judicium, ordinem et quae ex cunctis artibus ad hanc artem ornandam attulisti. Plane simile mihi videtur hoc opus tuum illis imaginibus, quae e lapillis diversicoloribus compaginatis fiunt, qualis illa satyri epigrammate GraecoGa naar voetnoot9 celebrata et Theuderichi Gothorum regisGa naar voetnoot10 memorata ProcopioGa naar voetnoot11. | |
Delectat varietas, multoque magis ex ista varietate consurgens pulchra species. Rogo te, ut multa nobis des similia: ut vero Pictorum veterum nobis des nomina operaqueGa naar voetnoot1, etiam ex promisso te convenio. Quo magis videas legisse me libri tui omnia, quaero, quae quid sint apud ClaudianumGa naar voetnoot2 vela Iudaica. Scis Iudaeis impermissum ullam exhibere animantis effigiem vel in velis. Cogita, an legendum Lydiacis quae pingitur India velis; aut si quid habes melius, ad nos scribe. Ita etiam parte me levabis sollicitudinis, quae me movet, ut, quotiescunque aliquem ex Anglia video, ex eo de te tuisque rebus inquiram. Quod si pateris et hoc adjici, meo ut nomine comiter salutes viros egregios. SeldenumGa naar voetnoot3, Patritium, ὁμώνυμον tuumGa naar voetnoot4, PettaeumGa naar voetnoot5 et si qui his similes sunt alii, ad multa merita tua, quibus obstrictum me habes, novum hoc adjeceris. Lutetiae, XXXI Maii MDCXXXVIII. Tuus toto animo
|
|