Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3609. 1638 juni 1. Aan J. FreinshemiusGa naar voetnoot2.Epistolam tuam Aprili datamGa naar voetnoot3, Freinshemi doctissime, et recte accepi et legi cum voluptate. Non desino enim in quantovis aestu negotiorum amare dulces ante omnia musas, nec aliud esse honestius censeo curarum levamentum. Vidi quae antehac edidistis; vidi et novam hanc Taciti ἔϰδοσιν emendatamGa naar voetnoot4, bellam, ornatam abs te plenissimis judicii notis addito indice utilem factam quamvis occupatis. Quid reddam pro tam dilecto mihi munere? Amorem tui et laudem operis; praeterea et haec non magni pretii, quae mihi Tacitum legenti aliquando in mentem venerant. Eorum delevi quaedam, observata, ut postea vidi, aliis, aut aliorum felicioribus conjecturis posthabenda. Reliqui duo aut tria, quae tibi viroque excellenti socero tuo, priusquam ego id scirem, placuisse non gaudeo tantum, sed et glorior; ε τοχώτεϱος enim mihi videor, postquam vidi hanc συνέμπτωσινGa naar voetnoot5. Coetera vestro utriusque judicio stent cadantve. Nam mihi minus defaecata sunt tempora, quam ut aut de meis aut de alienis conjecturis satis liquido decernere valeam. Interim fautorem studiorum vestrorum neminem esse fide meliore credatis velim; quod utinam factis mihi potius approbare quam dictis profiteri liceat. Valete candidissimae animae ... Iunii 1638. Vester
|
|