Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3542. 1638 april 23. Van Christina van ZwedenGa naar voetnoot12.Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque Domina Gratiam et favorem nostrum singularem. | |
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,
Digna res duce et forti victoriae prosecutione! Quam non intermissurum eum speramus, modo viribus non impar hosti se propediem opposituro facessere negotium quiverit nec lenta aliqua validarum copiarum submissio tam optatos progressus damnose retardarit. Etsi vero non dubitemus regem christianissimumGa naar voetnoot6 pro eo, quod secus evenire et statui ipsius creari posset, periculo facile consideraturum fore, quam necessarium fuerit majori robore ducem ad Rhenum agentem obfirmari teque pro industria ac prudentia tua tempestive id iam ante ursisse aut adhuc ursurum plane confidamus. Cum tamen admonitio in re tam magni momenti nulla sit superflua et occasio tam ampla praetermittenda nobis hand fuit scribendi ad regem, duo cum primis sunt quae nomine nostro ad ipsum deferes et effectum impetrare allaborabis. Eorum unum commemoratum, ut aptus validusve reddatur princeps sustinendis viribus hostis ad Rhenum, quo non tam defensione quam offensione in hostico agere possit; alterum commendatum sibi ut rex velit, quo liberari e captivitate possit campimareschallus Dn. HorniusGa naar voetnoot7. Nam cum duces capti sint, tametsi iam ante tractatum inter ducem BavariaeGa naar voetnoot8 atque Hornium et paene transactum conventumque utrinque de certa lythri quantitate intellexerimus et ad te super eo forte scripserit Dn. SalviusGa naar voetnoot9, cum nihilominus variari ex eventu rerum ab adversa parte infeliciter gestarum consilia ac conclusa facile possint, intermittendam in eo casu non consuimus et hanc occasionem modumque redemptionis Dni. Hornii, quantum quidem salvo honore et nostro regnique senatoris ac fortissimi deque communi caussa praeclare meriti viri fieri poterit. Quorum intuitu scripsimus quoque dicto duci Vinariensi, ut sibi campimareschalli liberationem velit esse commendatissimam, certae ipsum illo officio minime defuturum. Si quid in ea re tute promovendo aut urgendo effeceris, gratum id nobis erit et regia vicissim gratia erga te id sumus agniturae. De caetero te Deo clementer commendamus. Dabantur in regia nostra Stockholmensi die 13 Aprilis A.o 1638. Sacrae Regiae M.tis Regnique Sueciae respective
| |
Gabriel Oxenstierna
| |
Adres: Nobili et Magnifico Nobis sincere fideli Nostro apud Christianissimum Galliarum Regem Legato ordinario Dno. Hugoni Grotio. In dorso schreef Grotius: 23 Iuny 1638 Epistola Reginae ad Grotium de defectibus salvi conductuumGa naar voetnoot1. Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 26 Maij. |
|