Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3653. 1638 juli 3. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot7.Illustrissime Domine, Magna hostium per Flandriam damna sperari potuerant, si et principis ArausionensisGa naar voetnoot8 conatibus adfuisset fortuna et ad S. Audomari oppidum celerius | |
processissent opera. Nunc ad Calloam quidem quid pulchra initia corruperit, scire illos aequum est, qui propioresGa naar voetnoot1 sunt; Gallorum autem labores tardavit et ingens ob paludes intercedentes ambitus et nullae ad manus machinae majores et hostis vicino turbator frequens, ita ut nunc demum munita sint castra. Et LafortiusGa naar voetnoot2 damnum non leve accepit, dum castellum structum a Gallis ad Ardresam, sed captum hosti, vi recipere tentat. Felicior in Italia Gallorum audacia, ubi mille quingenti nocte 20 junii per Sesiam amnem urbi allabantem pectore tenus madentes in urbem ingressi sunt dirutis et in transitu duabus hostium ad ripam munitionibus, quae ex arenoso solo structae facile dilabebanturGa naar voetnoot3. Helvetiorum pontificii pergunt ad Hispanos auxilia mittere. Illud vero dolendum maxime, quod duci BernhardoGa naar voetnoot4 non properius mittantur et pecuniae, unde commeatus exercitui suo comparet, et militares copiae. Dum haec nescio quo consilio aut negligentia trahuntur, hostis et Argentorato et Hagenoviae adsita populatus huic etiam obsidium minatur. At dux CarolusGa naar voetnoot5 cum 10000 ferme hominibus ad Pauliniacum, quod LongovillanusGa naar voetnoot6 non, ut significatum nobis fuerat, ceperat, sed capere voluerat, se contulit. Pugnatum est 19 et 20 Junii aequata prope clade, nisi quod Longovillanus irrupta munitione hostium quadam, duas cepit machinas campestres. Is nunc, quo validior sit, vicecomitem TurenaeGa naar voetnoot7 ad se vocat. Ad ducem Bernhardum quominus eat, - praeter enim id iter, quod insedit dux Carolus, est alterum, per quod ivit nuper GuebrianusGa naar voetnoot8 - Burgundiae tutandae cura an causis latentibus retineatur, haud dixerim. Interim multae elabuntur occasiones duci Vinariensi, qui tamen non cessat. Nam et aquam abduxit a fossa, qua mola quaedam suburbana praemuniebatur et ad pontem Brisaci diruendumGa naar voetnoot9 parata multa habet, quorum eventum nondum intelleximus. Tentamenta adversus bullas romanas quiescunt hic in sesquimestre tempus, quod dari sibi nuntius pontificisGa naar voetnoot10 voluit, ut adversus Gallorum querelas remedia inveniat. Timendum ne, ut fieri solet, boni publici praetextus in privatum aliquod desinat. Rodericus princeps WirtembergicusGa naar voetnoot11, nuper per morbum amota mente, ut nondum bene convaluerat, egressus Basilea in hostium venit potestatem. Angli aperte negant destituros se inferre Dunquercam non tantum quae victui, sed et quae bello necessaria, donec Batavi foedus secum fecerint. Ego non desino | |
ostendere saepius, quantum id PalatiniGa naar voetnoot1 rebus plane jam nutantibus noceat. Avide ergo exspectamus, quid ferat D. RousGa naar voetnoot2 et quod feret, an Batavis satis sit placiturum. Post literas Excellentiae vestrae datas 21 JuniiGa naar voetnoot3 ex Zelandia nuntios et recentiores et tristiores accepimus. Sed neque in alea neque in bello feliciter luditur semper. Et fortuna certe hactenus principi Arausionensi mirum in modum obsequens amat vices. Satis adhuc restat anni ad novos et, ut spero, prosperiores conatus. Praecipue vero gaudeo res maris ibi diligentius quam antehac administrari. Comitis Wilhelmi Nassavii filiusGa naar voetnoot4 mirum in modum se mihi probaverat magnis dignisque Nassavio genere animi virtutibus, quo magis morte ejus et illustrissimorum parentumGa naar voetnoot5 tam gravi luctu moveor. De formulis tuti itineris bene Excellentia vestra judicat nullum inde apparere pacis bona fide cupitae indicium. Videamus, an commodius aliquid a Vienna ad D. SalviumGa naar voetnoot6 sit perventurum et quid portatura sit DaniGa naar voetnoot7 tam splendida legatioGa naar voetnoot8. De restituendis Germaniae principibus honesta oratio, sed res effectu difficilis. Si legatos Hamburgum mittent Batavi, multum referet, et qui ii sint futuri et qua cum potestae. Meppa et Suedos et Hassos et Batavos facietGa naar voetnoot9 ad sua tutanda cautiores. Quod vero Palatini copiis in Batavorum oppidis datur morandi facultas, id initium esse poterit pertrahendi vivos Mercuriales eo, quo perduci se hactenus suasionibus non patiuntur, ut quos inimicos sibi esse satis sciunt, iisdem hostium dare nomen ne metuant. Jam puto retulerit, quae sibi acta GunterodusGa naar voetnoot10 finemque induciis et ipse et tempus fecerit. Itaque consiliis Excellentiae vestrae prudentissimis spero jam locum fore. Poterit id eo etiam pertinere, ut Angli, sine quibus Palatinum nihil posse satis constat, odia Austriacorum incurrant et, id ubi senserint, ulciscanturGa naar voetnoot11 se liberius retentaGa naar voetnoot12 veteri generositate. Quod D. WolfiusGa naar voetnoot13 scripsit ejus et me aura quaedam praestrinxit. Quam id futurum sit publico noxium, satis intelligo. Non desinam esse in specula. D. MullerumGa naar voetnoot14 jam ad vos pervenisse sospitem gaudeo eique opto, ut et | |
Excellentiae vestrae ejusque domui cuncta prosperrima. D. SchmalziusGa naar voetnoot1 novis mandatis hic retinetur et, ut puto, regemGa naar voetnoot2, si is hinc abit, est secuturus. Vale, Illustrissime Domine. Excellentiae vestrae omni cultu observantiaque addictissimus
| |
Lutetiae, 3 IuliiGa naar voetnoot3 1638 novi Cal. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 10 Junii (sic) St. nov. A.o 1638. |
|