Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3537. 1638 april 22. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Mi frater, Quod hic temporis fuit PetrusGa naar voetnoot9 neque ipsi neque mihi periit. Nam et ipse didicit utilia non pauca et mihi voluptati fuit quae didici ex me nato tradere aut certe, unde disceret, monstrare. Nunc eum tuae tutelae curaeque et disciplinae commendo rogoque, ut quotidianis sermonibus eum forensium vocabulorum morumque notitia excolas, ut aliquando non inter rabulas et leguleios, sed inter oratores jurisque consultos locum suum tutari possit efficiatque, ut imago quaedam mei apud Batavos maneat ipsisque tacens exprobret quod in me admiserunt. De victoria ducis VinariensisGa naar voetnoot10 quae ex nobis didicit, referet ipse. Optamus omnes tibi, uxoriGa naar voetnoot11, liberisGa naar voetnoot12 et amicis prosperrima. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 22 Aprilis 1638. | |
Id vel maxime rogo, ut quae in filio jeci semina cognitionis ad pietatem ea tu alas eosque amicos ei commendes, quibus par sit studium. |
|