Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3513. 1638 april 2. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Docent me qui res hic ducis BernhardiGa naar voetnoot6 agunt, ipsum cum meliori copiarum parte ivisse contra GoetsiumGa naar voetnoot7, qui ex Hassia per indutias quiescente, cum octo cohortibus aut regimentis adventat obsidium interim oppidi Rinfeldi mandatum ForbesioGa naar voetnoot8, cui a Benfeldio quatuor machinae ad oppidi murum verberandum mittuntur. Ad idem Benfeldium perductum esse Joannem WaertiumGa naar voetnoot9 bono cum praesidio, cujus vi depulsos non sine damno qui e Brisaco ad ipsum e captivitate eximendum exierant. Novum hic gaudium est inde, quod reginaGa naar voetnoot10 quod in utero gerit vitaliter moveri senserit. | |
SmitsbergiusGa naar voetnoot1, jam abiit colligitque militem, quem ad GuebrianumGa naar voetnoot2 ducat. Proxime exacto Dominico die magna cum pompa signa equestria et pedestria plus quinquaginta suspensa sunt in aede primaria mixto ecclesiae Deum laudantis cantu cum tympanorum tubarumque sono. Invitatus a regiis ministris et iis, qui res ducis Bernhardi hic agunt, de loco superiore cum meis spectator adfui. RexGa naar voetnoot3 praeter eum exercitum, qui vicina Navarrae petit sub principe CondaeoGa naar voetnoot4, cui adest juvenis LafortiusGa naar voetnoot5, mittit alium in Belgicas partes sub CastilionaeoGa naar voetnoot6, cui, ne socius imperii daretur, princeps ArausionensisGa naar voetnoot7 obstitit ostendens mala, quae ex talibus imperiis sequi solent, neque se in communicandis consiliis eadem fide cum aliis posse agere. Praeter hunc exercitus alius datur duci LafortioGa naar voetnoot8 et BressaeoGa naar voetnoot9 pariter regendus aut partiendus, ut res tulerint. Optat dux Lafortius, qui me adiit suumque animum optime volentem rebus Suedicis Tuaeque inprimis Sublimitati abunde ostendit, mitti ad purgandam hostibus Alsatiam gnarus locorum longa in illis regionibus militia. CardinalisGa naar voetnoot10 Deo non percursorie gratias egit ob vitatum periculum. Gallus quidamGa naar voetnoot11, rerum capitalum militaris quaesitor, schedam dejecerat in cubiculum uxoris Lotharingi ducis CaroliGa naar voetnoot12 ad ipsius libertatem maritumque multis eximendum malis rationem se expeditam habere profitens, si decem millibus florenorum ad socios parandos juvaretur. Lotharinga dubitans, an fides sua tentaretur, cardinali schedam ostendit; is eam jubet scribere non esse sibi tantum pecuniae, sed si mille quingentis scutatis juvari posset, se vel rebus suis venditis id contracturam; sed velle se scire, quaenam essent ejus consilia, ut de eis judicare possit. Id responsum perfertur ad locum quendam in agro non longe a Dionysio oppido, quem locum pollicitator ille in scheda designaverat. Is alia iterum scheda in idem illud cubiculum demissa significat, si illa pecunia ad designatum illum locum deferatur se rem confecturum conducto conclavi ex adverso ejus domus in hac urbe, quam cardinalis habitat; inde se, ubi cardinalis cum carruca procederet, duo crepitacula, quae petardos aut bombos vocant, dejecturum in carrucam. Cardinalis ubi id cognovit, dat negotium octo validis hominibus, ut illum illo in loco, ubi pecuniam erat subter lapides positam sublaturus, comprehenderent. Sed ille id agi videns tres eorum pugione ad mortem vulneravit; a caeteris vulneratus captusque, priusquam e vulneribus moreretur, judices accepit delegatos, cardinali fidos. Ab iis auditus, cum diceret se quod fecisset eo tantum fecisse animo, ut Lotharingam pecunia emungeret ac proposuisse ea, quae fieri nequirent, damnatus eodemque die, in lectulo portatus ad supplicium undecim ictibus ex intervallo repetitis in rota fractus est. | |
Ea poenae atrocitate effecturum se sperat cardinalis, ne quis posthac talia moliri aut etiam fingere audeat. Magni etiam motus sunt tum in parlamento tum in urbe, quod reditus, qui a civitate privatis plurimis debentur et ad octo milliones annuos perveniunt, non modo non solvantur, verum et iis solvendis attributae pecuniae in alios vertantur usus; quam ob causam CormiellusGa naar voetnoot1, praecipuus eorum, qui sub BulionioGa naar voetnoot2 aerarium curant, nuper in via plebis iratae concursum aegre vitavit. Milites, quos in Leodiensi agro rex conscripserat, in ipsis, quae sibi prope Trajectum excitaverant, munimentis ad mille ducentos ab IsolaniGa naar voetnoot3 militibus caesi, pars reliqua dispersi sunt. Mittitur hinc ad ducem Vinariensem ea pensio, quae ex pactis ei deberi Februario coeperat. Id ipsi ad magna, quae animo concepit, exsequenda adjumentum erit. Ex comite LicestrioGa naar voetnoot4 disco esse jam in Anglia, qui Suedicas res procuretGa naar voetnoot5, Scotum ortu, qua de re gaudeo utilitates inde sperans gentis utriusque. Dixit mihi idem affinem suum NorthumbriumGa naar voetnoot6, qui classi antehac extra ordinem imperavit, factum jam maris praefectum perpetua dignitate. Spem majorem quam ante facit pecuniae ex Anglia mittendae ad electoremGa naar voetnoot7. Videtur hic annus spes nobis bonas portendere, quas ratas faciat Deus idemque, Excellentissime et Illustrissime Domine, regno, reginaeGa naar voetnoot8 Tuaeque Sublimitati favens adsit. Postridie Cal. Aprilis novi Cal. 1638. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Recentiores nuntii nos docent rediisse ad obsidium Rinfeldi ducem Bernhardum vano comperto rumore de adventu Goetsii; illud quoque de octingentis a Brissaco auctum esse supra verum. Nomen Galli supplicio rotae puniti est Franciscus SorbessiusGa naar voetnoot9. Erfurtum cum SaxoneGa naar voetnoot10 paciscitur. BavarusGa naar voetnoot11 victui et bello necessaria misit Augustam. Praefectus ConstantiaeGa naar voetnoot12 Cellam munit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|