Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3450. 1638 februari 13. Aan S. BielkeGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Gaudeo dari mihi laetiora quam antehac scribendi materiam transgresso iterum amnem Rhenum Vinariensi duceGa naar voetnoot2. Factum id nocte post 28 Ianuarii contra Seggingam. Captum id oppidum in ripa situm transrhenana et alterum, quod utramque ripam ponte jungit Lauffenburgum et juxta aliud nomine Waldershutum diebus proxime sequentibus mensis ejusdem, in ditione omnia silvestri Austriacae domus vetere patrimonio. Mittuntur duci hinc extra ordinem pro factis impendiis CCCCL millia francorum, equites octingenti, pedites ter mille GuebrianoGa naar voetnoot3 duce. Si hic transitus melius a Gallis defenditur quam is, qui antehac captus fuit, non modica spes est hostium copias, quae jam a Pomerania retro se tulere longius inde rebus eas trahentibus recessuras. Sic Galliam exoneravere Portugalliae motusGa naar voetnoot4, qui, si quid Baionensibus litteris credi potest, ita recruduere, ut dux factus sit partium ex Aveirorum illustri familiaGa naar voetnoot5, quia dux BrigantiusGa naar voetnoot6 sanguine, clientelis, opibus potior se turbis subtrahens in aulam Madritiensem concesserat atque praelio terrestri facto machinae Castellanorum multae a Portugallensibus captae sint, trucidata millia aliquot. Hic per hilaria strepit aula comoediis et choreis et sperata foecunditate reginaeGa naar voetnoot7. Lugent interim Bastiliae carceris coloniGa naar voetnoot8 reclusi arctius deprehensis militibus, qui eos libertate donare se posse speraverant. Legi non juramentum tantum, sed et instituta ac ritus novae militiae Poloniae. Miror non tantum ea, quae superstitiosa multi ex ipsis romanensibus judicant, sed et regemGa naar voetnoot9 inventum, qui palam profiteatur se regni sui salutem Sedis romanae honori posthabere. Sed non novum hoc est, ut mutuas operas praestent pontifices et reges, ut populis libertatem amantibus duplicem dominatum speciosis nominibus imponant. Deus, Illustrissime Domine, Illustrissimam Dominationem tuam servet. Illustrissimae Excellentiae Tuae addictissimus semper
| |
Lutetiae, 3/13 Febr. 1638.
Rynfeldium nunc puto itidem captum a duce Brenhardo, qui id obsedit a secundo, ut hic numeramus, Februarii die. |
|