Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3430. 1638 januari 23. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Nulla res majoribus nunc sermonibus quam reginaeGa naar voetnoot6 uterus celebratur speratus ambiguis admodum indiciis in mensem demum alterum durantibus eoque incertioribus, quod ipsa tamdiu infecunda nunc quadragesimum aetatis accedit annum. Concipiuntur tamen jam preces publicae et rexGa naar voetnoot7 ipse credere incipiens multo eam quam antehac pluris facit aulaque ad eam convertitur ingentia accepturam gratiae potentiaeque incrementa, si partus virilis stirpis vota regis populique impleverit. Animum reginae ad pacem spectare et sanguinis docet ratio et plurimis constat argumentis; ipsa id minus minusque dissimulat. Cum antehac pro duce BernhardoGa naar voetnoot8 huc venisset BetziusGa naar voetnoot9, graviter cum eo expostulavit cardinalis Riceliacus, quod Galli tam male ab ipso ejusque milite haberentur, ut quaecunque isthuc mitterentur copiae in certum se exitium conjici censerent. Male id habuit ducem animique sui motus satis acres apud HaleriumGa naar voetnoot10 nudavit. Sedavit nonnihil hos aestus FeuqueriiGa naar voetnoot11 adventus et in ver magnae | |
pollicitationes. Oblatum Alsatiae principatum recusavit dux pleno in praesidia imperio contentus. Rumor vero hic est eum seorsim apud imperatoremGa naar voetnoot1 tentasse pacis vias. Accessit et alter metus ex amicitia ipsius per literas culta cum duce RohanioGa naar voetnoot2, ne partes in Gallia protestantium exarmatas pridem resuscitarent validis adhuc apud Cebennas eorum reliquiis. Qua de causa rex amovere a vicinis locis Rohanium et ad Venetos eum specie honoris amandare magni duxit. Germani quoque tribuni et praefecti, qui in Gallia sunt, vellent adesse duci Bernhardo et cum ipso habere belli aut pacis, ut res tulerit, societatem. Sed, quantum audio, de Gallicis copiis eo mittendis loquitur. Minuitur interim ducis exercitus crebris in Italiam diffugiis spe certioris stipendii. Venere huc duo Palatini principes electrorisGa naar voetnoot3 fratresGa naar voetnoot4, quibus obviam processere ab Anglia legatiGa naar voetnoot5. Vellet elector habere exercitum eumque cum Hassiae copiis conjungere, qua de re agitur Groningae. Sed pecunia deest neque eam daturi sunt Galli nisi Anglis praeeuntibus. Susurratur hic et de indutiis ea lege, ut Nanciatum interim LotharingusGa naar voetnoot6, Frankendaliam Palatinus habeat. Sed nulla res magis sollicitos habet Gallos quam pax ab imperatore Suedis oblata Lubecaeque instituta colloquia. Quotidie novi ad me ob id percunctatores veniunt. De regum agnominationibus scripsi ad D. BielkiumGa naar voetnoot7 antehacGa naar voetnoot8 scriboque nunc ad D. SalviumGa naar voetnoot9. Est aequissimum ad Serenissimae titulum etiam Potentissimae dari reginae nostraeGa naar voetnoot10, cum Galliae rex praeter Serenissimi nomen accipiat alterum Christianissimi, ut HispanusGa naar voetnoot11 Catholici nudumque Serenissimi nomen electoribusGa naar voetnoot12 detur etiam ab imperatore, ut videbit Sublimitas Tua ex libro, quem mitto de aula Ferdinandi IIGa naar voetnoot13, in quo quaedam sunt digna nosci. Majestatis vocabulum dat imperator Hispano, et in unis literis non semel. At DanusGa naar voetnoot14 contentus fuit jungi Dilectionem et Majestatem. Verum is non modo pro Holsatia cliens est imperatoris, sed ipsa etiam Dania olim in feudum ab imperio accepta est. Solent autem imperatores etiam amissa possessione juris aliquam retinere imaginem. De Suedia idem dici non potest, quae sui semper juris nunquam in ullius se dedit clientelam. In Portugallia resedisse tumultus accepta venia dicitur. Argentoratenses difficiliori indies utuntur commeatu; quo tandem sua versuri consilia incertum. De | |
Hanovia nihil habemus explorati. Hassiaca D. CamerariusGa naar voetnoot1 melius nuntiabit, cui ea propiora ac cognitiora sunt. Sex florenorum milliones ab Hispano in Belgicam pervenisse audio; tres alios mitti in literis FuggerorumGa naar voetnoot2. Deum precor, Excellentissime et Illustrissime Domine, det regno, reginae, Tui Sublimitati res prosperas. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Ianuarii 1638 | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|