Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3429. 1638 januari 23. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Ternas sub idem fere tempus abs te literas gratissimas omnes accipio scriptas 28 Xbris, V et XI IanuariiGa naar voetnoot4. Dn. RodiumGa naar voetnoot5 nondum vidi; si videro, amicum me sentiet et suo merito et tua, quam facio maximi, commendatione. Illustrissimis principibus Palatinis non deerunt quaecunque a me proficisci possunt obsequia, ut qui domui ipsorum optime velim maximoque cum dolore videam ad ejus restitutionem in fortunam meliorem tam tardos fieri gradus. Incipiam respondere a postremis Homerico ordine. De Usedomia, de Wolgasti arce quid in re sit, scire aveo eo magis, quod literas ab Hamburgo non habeo serius scriptas 8/18 Xbris. In hac autem de pace ac bello consultatione, quaecunque eveniunt, momentum ingens habent scirique singula et quidem quam celerrime, praeterquam quod de sollicitudine saepeGa naar voetnoot6 aliquid demit, usum insuper habet. Non mirabor, si in conventu ordinum Suediae multorum animi conspectu patriae, quae a viris exhauritur, pecunias autem, quantis bellum ex hostili solo in nostra perductum indiget neque a se habet satis magnas neque a sociis accipit, vertant se ad exuenda arma pro illis suscepta, qui quasi deseruisse parum esset, ultro etiam nos oppugnant. Dantiscani vulgantes quod fecit adversus Polonicas naves rex DaniaeGa naar voetnoot7 se | |
non modo non suscitantibus, sed ne gnaris quidem factum aegre fidem inveniunt. Displicet omnibus id vectigal; et signo jam ad id prohibendum dato multi se alii, ut fit, aggregabunt. Nobis dolere non debet, quod rex, qui spes suas in Suediam distulit tantum, hostes reperit foris et male parentes domi. Novae militiae institutum a domus Austriacae consiliis ortum credo, ut sub religionis nomine, quo multi inescantur, instrumenta suppetant ad retinendum in familia regnum ejusque vim intendendam. Voces ambiguae successorum et infidelium pro successu interpretationes accipient. Verum est, quod dicis, controversiam de conceptione in peccato originario aut absque eo Sanctae Virginis definitam non esse Romae, Sed indicto veteri sententiae silentio nova in authoribusGa naar voetnoot1 triumphat. Quo loco struatur nova illa WladislaiGa naar voetnoot2 munitio, nondum intellexi. Sed in pactis induciarum tria video esse, quae si pertendat rex Poloniae, ad rumpendas pervenire possint, vectigalia ut rediganturGa naar voetnoot3 in eum modum, quo ante bellum fuere, Prussiae ducali ejusque civitatibus sua jura privilegiaque ut maneant, et ne ex redditis locis hostile quid Suedis inferatur caventibus de eo Prussiae regalis civitatibus. Spero apud Batavos eam fore reipublicae praesidum et vigilantiam et potestatem, ut ne inde Polonus naves accipiat ipsis non minus quam Suedis incommodaturas. Sed profecto, ut mones, saepe rumpit leges lucri amor, et ut Euripides dixit:
Ἀϰόλαστος ὄχλος, ναυτιϰή τ᾽ ἀναϱχία
Κϱείσσων πυϱὸς, ϰαϰὸς δ᾽ ὁ μή τι δϱῶν ϰαϰόνGa naar voetnoot4.
Sicut Polonus ab imperatorisGa naar voetnoot5 aula, ita imperator ipse ab Hispanis consilia accipit pleraque. Hos autem omnes valde ignorant Batavi, si non vident, omnes eorum molitiones ad ipsorum Batavorum pernitiem partim directe partim per aliorum latus tendere. Hassiae rebus metuo multum: et Hanoviae quod coepit agere RamsaeusGa naar voetnoot6, calidum satis est magnaque cum cura tuendum. Angli utinam vel in arcano res Palatinas sublevent. Motu ipso augetur calor et ex simultate bellum fit. Sed urgent illi ut fedus LutetianumGa naar voetnoot7 perficiatur eaque de re agendi in rube Hamburgi mandata jam habere WyckiumGa naar voetnoot8 AveriumqueGa naar voetnoot9 intelligo. Si serio id agitur, posset id negotium forte eodem pertractari tempore quo alterum de pactis WismariensibusGa naar voetnoot10. Batavi, quod caesarianos quam longissime possunt a se submovent, faciunt prudenter; sed an id agendo pacis jura cum Germania servare semper possint, videbimus. | |
Leodienses ne deprimantur, ad Gallorum pariter Batavorumque spectat curam. Duci BernhardoGa naar voetnoot1 rixarum non parum cum Gallis fuit. Nunc a FeuquerioGa naar voetnoot2, qui ei adfuit, magnas res in ver exspectare jubetur. Argentoratensibus intelligimus arctos commeatus fieri, ut sic cogantur facere imperata. Si vis major immineat, dux Bernhardus se promittit volentibus vindicem. In Italia HispanusGa naar voetnoot3 vires suas auget Rhaetosque partim spe partim pecuniis lactat. SirmundusGa naar voetnoot4 eruditus est et nisi spiritu Societatis afflaretur, haud malus. Quod autem ista Societas miris artibus res suas promovens in possessione maneatGa naar voetnoot5 regiae exomologoseos, id signum est formidinis eorum, qui apud regemGa naar voetnoot6 plurimum possunt. Soli illos homines non metuunt, qui semel in perpetuum eos exclusere, Veneti. D. VosbergiusGa naar voetnoot7, si comparentur onera detracta cum pecunia paululum imminuta, tantundem obtinuit, quantum in pactis erat CharnassaeanisGa naar voetnoot8. D. CrusiusGa naar voetnoot9 optimus studiis animum corpusque parat in egregios patriae usus suaeque domus et consanguineorum affiniumque gloriam. Probo quae Stetini acta sunt ad sanciendam disciplinam. Et Lilii SparriiGa naar voetnoot10 virtus ostendit nullis adversis frangi Suedorum animos. SmalziusGa naar voetnoot11 Hamburgi exspectabatur, cum inde postremas accepi literas. Scripsit ipse ad me XXV Novembris veteris calendariiGa naar voetnoot12 de implendis Wismariensibus pactis spem praebens optimam. Oblata a Tauroschythis auxilia etiam apud hostes prodesse nobis poterunt hostemque monere, ne experiri velit quousque procedere possint pacem aequam desperantium consilia. Veneti inclinatis ad Hispanum Italiae rebus nihil non faciunt, quo ejus imperatorisque aut amicitiam parent aut fugiant inimicitiam. Et forte si ad pacem itur, melius ea res sine parario procedet. De duce NeoburgicoGa naar voetnoot13 quae scribis tenebo memoria neque uti, si erit occasio, desinam. Galli Palatinorum principumGa naar voetnoot14 negotium ita cordi sibi esse ostendent, si praeeant Angli, quos ea res ob religionis sanguinisque consortium, propius spectat. Principis ArausionensisGa naar voetnoot15 melior valetudo et DunquercamGa naar voetnoot16 non quantum | |
metuebatur militis illatum, sperare nos faciunt etiam illis in locis non inutile ver abiturum, quod Galli ardentissime expetunt. D. IoachimioGa naar voetnoot1 cuncta ut bene procedant etiam ipsius causa opto, quem feci semper magni faciamque. Angli si harengas piscari ipsi volent, magis rem licitam fecerint quam sibi utilem. Nam quaestus ille satis tenuis sola parsimonia defenditur, cui non aeque Anglos ut Batavos assuefeceris. Palatini principes urbem hanc iniere comitantibus eos, qui obviam ipsis praecesserant Anglorum legatisGa naar voetnoot2. ReginaGa naar voetnoot3 hic praegnantem se credit indiciis adhuc parum certis. Dat tamen ea res apud populum haud elinguem sermonibus materiam. Opto, Illustrissime Domine, tibi tuisque omnibus prospera cuncta. Excellentiae Tuae addictissimus ejusque singulari studio observantissimus H. Grotius. | |
Lutetiae, 13/23 Ianuarii 1638Ga naar voetnoot4. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|