Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3428. 1638 januari 23. Aan S. BielkeGa naar voetnoot5.Excellentissime Domine, Valde sollicitos habet Gallos rumor de pace quam CaesarianiGa naar voetnoot6 offerunt Suedis, nec immerito; ea enim res si exitum reperierit, incommode interveniet his, | |
quae nunc sunt Galliae rebus. Magnas enim per Italiam et per Germaniam copias hostis partim habet partim etiamnum contrahit. Galliae autem quot sunt limites patere ad hostiles incursus aut terra aut mari, et veteribus et recentibus constat experimentis. Accedunt et multae intus discordiae facile aliquam hostibus occasionem patefacturae aut prorupturae per se, siqua, ut fit, adversa auctoritatem res administrantibus detraxerint. Quare non dubito, quin hi, quorum res Gallica in manu est, parati sint magna pecunia redimere hos metus, quod ni faciunt in tempore, sero eos poenitebit ita destituisse Suedos, quorum sola vis irruentem in Germaniam Austriacae dumos procellam arcebat. Nunc habent quidem Galli, quod nonnulli eorum voluere, protestantium res per Germaniam accisas; sed simul tanta inimicae magnitudinis incrementa, ut si ei resistere ipsi poterunt, certe sine maximo suo vulnere damnoque non poterunt. Haec non semel regiGa naar voetnoot1 exposui videbaturque intelligere periculum; sed cura a rege in cardinalemGa naar voetnoot2, a cardinali in alios rejecta: per aliorum sinistros affectus, aliorum per negligentiam aut tenacitatem eo malorum deventum est, ut mederi sit perdifficile. Duci BernhardoGa naar voetnoot3 fesso credendi sperandique FeuqueriusGa naar voetnoot4 in ver appetens magna promisit; sed amissus est quaesitus tanto labore transitus ripamque Rheni utramque validis armis hostis insidet ipsumque Argentoratum, unde magna ad Vinariensem exercitum commoda pervenere, nunc per frugum commerciorumque inopiam nutat. Hanoviae comesGa naar voetnoot5 RamsaeoGa naar voetnoot6, Ramsaeus comiti diffidit timendumque, ne, dum singuli res suas agere cupiunt, neutrae bene agantur. Landgravii viduaGa naar voetnoot7 bellum adhuc trahere cupiens adversa in eo maximae partis popularium suorum studia experitur. Extra hos, quos dixi, cuncta nobis per Germaniam hostilia ac bellum, quod, si voluissent socii, jam junctis exercitibus ad Rhenum Danubiumque geri potuit, in ultima ora et jam ad mare ipsum gravi Suedorum impensa geritur. Nec illud leve, quod Suedia per XL annos inquies, tantum juventutis et in ea tantam spem sobolis perdiderit opposita interim vicinis, qui ea haud aequis oculis aspiciunt et nocendi tempora exspectant. Haec et alia multa ad finiendum bellum Suedos impellere possent, nisi unum obstaret, quod rebus nostris multum retro actis parum digna fortibus animis videatur talis hoc tempore cogitatio. Nos longius positi quam ut iis de rebus recte judicare possimus, Deum precabimur, ut Tuae Excellentiae aliisque propius eas inspectantibus saluberrima consilia, consiliis autem pulchros det eventus. Interea haec aula intumescit intumescente, ut quidem credimus, quamquam ex indiciis saepe fallentibus, reginaeGa naar voetnoot8 utero; cujus foecunditas si votis ipsius | |
populique respondet, multum ei inde accedet auctoritatis et quae ipsi placent consilia ad pacem ferentia invalescent. Est et de induciis rumor ea lege propositus, ut partem suarum regionum recipiant interim tum PalatinusGa naar voetnoot1 tum LotharingusGa naar voetnoot2, hic Nanciacum, ille Frankendaliam. Sed multa talia rumoribus jactata mox evanescere vidimus. Pro Palatina domo nihil facient Galli nisi praeeuntibus Anglis; ei autem mire in hoc negotio cunctatiores sunt. Deus, Illustrissime Domine, Illustrissimae Excellentiae Tuae valetudinem et consilia secundet. Illustrissimae Excellentiae Tuae addictissimus
| |
Lutetiae, 13/23 Ianuarii 1638. |
|