Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3403. 1638 januari 2. Aan S. BIELKEGa naar voetnoot5.Illustrissime Domine, Annum heic inchoamus novum, quem feliciorem nobis rebusque nostris det Deus quam fuit pars magna ejus, qui nunc effluxit; erit autem felicior, si aut subministrent opulentiores socii sumptus, unde bellum in locis tam arctis trahi diu possit, aut ad ea pacta hostes veniant, quae sine dedecore tutoque accipi possint. | |
Utrum sit melius, scit Deus ac Tua Illustrissima Excellentia propius quam nos spectare ac dijudicare potest. Nos eminus piis votis id, quod nostrum est, praestabimus, nam ut aliquid significare possimus, quod momentum ad res tantas habeat, vix sinit frigida haec atque iners anni tempestas; illud tamen forte non silendum, quod Venetus legatusGa naar voetnoot1 edoctus Constantinopolitanis literis affirmat aversa Turcarum consilia a pace cum PersaGa naar voetnoot2 manenteque eo bello simul virium partem in Moscovitas verti, quod Cosaccos Euxini maris praedones tutandos susceperint. De Hassia, de Hanovia audimus satis dura; utinam ne brevi audiamus pejora. In aula insuper hac non desunt novi motus qui cardinali Riceliaco difficile reddunt regimen et ipsius et belli odio. Bene se habet quod sustentat se quibus hactenus in locis dux BernhardusGa naar voetnoot3 et pecunia aliqua refovit militem neque dum quicquam adversus eum profecisse auditur LotharingusGa naar voetnoot4. Adde quod Batavos novis sibi pactionibus rex GalliaeGa naar voetnoot5 adstrinxit. Misit FerdinandusGa naar voetnoot6 ad cardinalem GinettiumGa naar voetnoot7 tuti itineris literas pro Suediae Batavorumque legatisGa naar voetnoot8 missurus et pro Gallis, ubi rex Galliae pro suis miserit. Id eo pertinet, ut, si pro imperatore a Gallo illis literis habeatur, expedita sit ea difficultas; sin minus ut tum justam et ipse recusandi causam sibi esse dicat. Videtur utrimque non pax quaeri bona, sed invidia permanentis belli ab aliis in alios certamen derivari. Deus, Illustrissime Domine, cuncta in bonum vertat eventum idemque Tuae Illustrissimae Excellentiae det valetudinem meliorem ac res prosperas. Lutetiae, ubi nunc alter dies procedit anni 1638. Illustrissimae Excellentiae Tuae omni obsequio addictissimus H. Grotius. |
|